Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792], Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica (), 476 versus, verborum 5000, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [word count] [zamagnabidyllia].
O formosa Amarylli, quid ah non sponte sub antrum Invitas, velut ante, tuum, crudelis, amantem? An tibi nunc odii sum causa? et simus, et esse Iam videor propius mento deformis adunco, Nympha, tibi? laqueo coges me perdere vitam. Ecce decem tibi mala fero: sunt arbore lecta, Qua legere et voluisti. iterum cras altera carpens Lecta feram; tantum tu nostras aspice curas. Atque utinam nunc factus apis tua murmure rauco page Ingrediar sub tecta, interque halantia lapsus Gramina tecum hederae filicisque in tegmine ludam! Nunc scio, quid sit Amor: numen grave. pressa leaenae Ille hausit quondam puer ubera; mater et ipsum Eduxit querceta inter, qui vulnere saevo Me crucians imos flamma depascitur artus. O blanda obtutu, penitus lapis, o mea nigro Nympha supercilio, ne me complexibus arce, Osculer ut caram: sunt dulcia et oscula vana. Ni facias, mens est subito discerpere serta, Mollia pallidulis hederae quae plexa corymbis, Atque apio bene olente, tibi servo. hei mihi luctus Quam gravis incubuit! tu nil miserere querentis? Nudus ab aërio scopuli iam vertice in aequor Insiliam, observat thynnos ubi proximus Olpis; Et si non moriar, casu laetabere nostro. Novi equidem: nam tristis ego dum nuper ad artes Me solitas verti, cupiens, num fida maneres, Noscere, non pressum strepitu dedit omina laeta Telephilon, sed lenta manu male tabuit herba. Dixit et Agroeo, dum forte legabat aristas Messorum elapsas manibus, non inscia vates Vera monens cribro; toto me corde perire. Heu miserum, nullam tibi nostri in pectore curam. Ipse capram geminos enixam corpore foetus, Albentemque tibi servo. Mermnonis habendam Hanc sibi iamdudum nigra orat Erithacis: illi page Et dabo, tu vanum quoniam sic, improba, ludis.
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1792], Theocriti, Moschi et Bionis idyllia omnia (excerpta), versio electronica (), 476 versus, verborum 5000, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - idyllium; poesis - versio - ex Graeco] [word count] [zamagnabidyllia]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.