Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Abrahamus Jacobus Penzel poeseos professor in Lycaeo Aemonensi Adamo
Barichevich, v. s. r.
[ERROR: no link :]Viro summum reverendo.
χαίρειν και εὐπράττειν
Zagrabiam
Grato equidem animo, vir summum reverende, munus, quo me beare voluisti, accipio,
gratior tamen longe est, quam mihi ultro offers, amicitia et qua me dignum
semper praestabo. Ita tandem aliquando adire licebit doctae Croatiae penetralia
atque inde decerpere flores, unde prius nulli velarant tempora Musae. Agedum
vero, antequam ulterius scribo, paucis exponere iuvat, quis et qualis sim.
Natus sum a. d.
[ERROR: no link :]Anno domini. Penzel ne navodi
godinu rođenja. XVII. Novembris Dessaviae quae urbs
nunc quidem ad circulum Saxoniae Superioris pertinet, ubi Slavonica lingua tota
quanta quanta est, exulat, sed ubi ante septem octove secula, gens
Soraborum Slavica late dominabat. Hinc quoad aborigines meos, Slavus ipse sum.
Curiosus a natura, et litterarum in vulgus minus notarum, indagator
diligentissimus, Slavicae gentis historiam, ejusque linguae dialectus varias,
ideo, quia plerisque ignotae prorsus erant, a pueritia mea mire amavi. Anno
1770. prima linguae Polonicae rudimenta a magistro Polono didici. Mox, anno
insequenti Halae Saxonum tria specimina eruditionis meae Slavicae edidi,
nimirum: Dissertationem de Barangis in aula Byzantina militantibus,
De origine Slavica vocis caminatae, atque De
Hyperboreis. Triennium post eiuravi Calvinismum, in quo natus eram, et
Herbipoli prima vice 1774. cum Catholicis communicavi. Adii postea Borussiam,
Curoniam, Livoniam, Russiam, ubi linguam Letticam, Lithuanam, Esthonicam atque
Russicam didici, ac per hoc tempus, praeter alia nonnulla minora,
Strabonis Geographiam, cum amplissimo commentario, Germanice
edidi. Mox delatus in Poloniam sum, ubi per integrum fere decennium haesi ac ita
Polonice didici, ut hanc linguam fere ita ut vernaculam meam loquor. Ibi Commentarios edidi in Dionem
Cassium Lipsiae impressos, atque opusculum De arte
Historica. Tandem dira necessitas coegit me Poloniam, quam fere ut
patriam alteram amabam, relinquere, sedesque reculis meis in angulo quodam
Silesiae quaerere ubi quidem Polonice, sed corrupte loquebantur, adeo ut
dialectus illa Bohemicae linguae similior esset quam Polonicae. Ibi per
triennium educationi nobilis cujusdam iuvenis praefui. Interea fama de me
refertur Vindobonam et Birkenstokius, vir promovendis litteris natus, credidit
provinciam scholasticam mihi fore demandandam. Hinc accepi Caesaris iussum ante
menses octo, quo mihi iniungebatur, Silesiam relinquere, atque huc migrare, ubi
Slavos rursus invenio. Nunc vero, cum eas dialectus, quas Slavica lingua
septentrionem versus habet, omnes calleam, nihil antiquius duxi, quam ejusdem
linguae dialectos meridionales, Croaticam, puto, Dalmaticam, Ragusinam,
Servianam, Bosniensem, atque Bulgaricam, quantum fieri potest, addiscere. Hinc
studiosissime grammaticas, atque lexica harum dialectorum conquiro, sed hactenus
successu non adeo felici. Hörnerus transmisit mihi catalogum nonnulorum librorum
lingua Croatica scriptorum, quos et omnes, cum pretium eorum exiguum sit, ad me
mittendos iussi; sed miror inter omnes illos ne unam quidem grammaticam
Croaticam esse, cum tamen in collectaneis meis inveniam grammaticam hujus
linguae Zagrabiae 1767. a Relkovichio quodam editam esse.
Grammatica Illyrica 1772. Vindobonae edita est, sed illa
lingua, quam titulus profert, nescio an Croatica, an Slavonica, an Dalmatina
sit. Haec igitur prima precum mearum particula de grammaticis; sequitur
altera de lexicis. Hörnerus scribit Jambressichium raro obviam
esse, et pretio 5 f. venundari: cum vero Vindobonae in bibliopolio Binziano
prostet exemplum Jambressichianum ratione trium florenorum lubentius illud, quam
Zagrabiense emam. Indicat porro Belloszteneczium 4 f. sed de eo postea
videbimus, ubi Jambressichium nactus fuero; nam me Hercle, curta est supellex
domi, nec omnia, quae volo emere, possum, licet Aemonae nemo sit tot tantisque
libris quam ego sum, instructus. Tertio: Versiones Bibliorum. Cum
iam amplissimam Bibliorum collectionem habeam, adeo, ut plus quam sexaginta
numerem, ditescere illam utique versione quadam Croatica, Dalmatica, aut
Slavonica vellem, nec pretium, nisi prorsus rude foret, de proposito meo me
deiiceret. Quarto tandem libri ad Historiam Croaticam
finitimarumque regionum pertinentes, ubi eminet inter omnes, velut inter ignes
luna minores, opus Kerchelichianum, quod utique habere etiam atque
etiam vellem, si ejus pretium modo reditibus meis conveniens, nec enorme prorsus
sit. Est Zagrabiae professor, nisi fallor rhetorices, qui 1771.
disertationem de columna milliari edidit ad Essekum reperta. Et
hanc habere desiderarem praesertim cum possideam plures Schönvisneri de eadem re
dissertationes, collectioni Hungaricae, quam amicissimus mihi quondam
Windischius redigebat, insertas. Idem ille professor ante biennium
Indagationem in veterem Croatarum patriam edidit, quam vellem
videre. Huc etiam pertinet Blaskovich, edito immortali opere De Republica
Andautonia. [ERROR: no link :]Rimski municipij kod Šćitarjeva.
Sed ohe, vir summum reverende, iam satis est! Exposui liberrime omnia
mea desideria, tu pro favore, atque amicitia tua, fac ut illis fiat satis; ast
memento nummos mihi deesse, nec omnia, quae volo, emere posse. Fac igitur ut
pretia quam minima indices. Erit praeterea unus, alterve, qui tuum sequendum
exemplum, meque munusculo aliquo litterario beandum putabit. Ceterum rogo, ne
hoc in malam partem accipias, quod ista epistula nude tibi, nec ullo involvero
tecta adveniat; nequaquam hoc ex negligenta fit, sed cum illam Hörnerianis
litteris includendam putaverim, spissiores illas quem par erat facere nolui, ne
vectorium augmentaretur.
Vale, vir s. r. atque si litterarum, vel civile quoque
negotium Aemonae habes, impera liberrime, me semper ad omnia servitia
paratissimum invenies. Iterum vale.
Scripsi Aemonae a. d. Idus Octobr:
MDCCLXXXXIII.
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
|