Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Abrahamo Jacobo Penzel A. Barichevich s. p. d.
Multa mihi, eademque cognitu non injucunda narraverunt litterae tuae VII. Idus
Febr: redditae. Illud prae ceteris gratum fuit, quod addidisti, prodiisse Te et
item Schellerum e schola Ernesti. Huic paucos omnino doctrina, vix unum aliquem
eloquentia parem habuit aetate nostra Germania. Schellerus autem homo
impense doctus, ut ait Gellius, ad interiorem Latinae linguae
cognitionem, auctorumque veterum intelligentiam multa attulit, quae mihi pueros
instituenti usui fuisse, gratus agnosco. Ejus dictionarium quamvis in
Graeculorum voculas incidit (vid. Eph: Litter: Helmst) haud tamen sua laude
caret. In Bernolakii opus judex sedere, antequam exeat, non audeo, neque illud
comparare volo. Didici tandem damno meo sapere. Saepe redemisse me paenituit
librum, quem praestitisset ne emere quidem. Et Tu id ipsum ex plagula, ad te
missa, videris mihi non obscure indicasse. Linguae Slavicae dialecti sunt plurimae. Croaticam autem Carniolicae et Russicae viciniorem esse, omnibusque meridionalis plagae dialectis, quam aut Bohemicae, aut Polonicae, explanatum est. Hinc fit ut ab homine Croata, nisi edoctus sit, magnam partem illa, qua Hungari utuntur, non intelligatur. Non tamen vana est opinio, affinium linguarum cognitione nostram ditari. Quod te ignorare nolo, illud est, Serbos, Lusatiae inferioris incolas versionem Veteris Testamenti, qua adhuc in sua lingua carebant, nuper accepisse. Quaeris, unde audiverim? Cl. Anton, mei studiosissimus, Görlicio heri mihi per litteras significavit. Possides tu, vir cl. insignem Bibliorum collectionem, facias sciam et numerum, et idioma, et locum impressimis singulorum. Nam id scire, mea permagni interest. Poteris vero otiosus perscribere. Salutem, quibus voluisti officiosissimis verbis dixi, ille te jubent multum salvere et rem Latinam strenue, ut coepisti, urgere. Vale
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.