Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Legi, vir summum everende, maxima cum animi mei voluptate litteras, quas
Zagrabiae a. d. XIV. Kal. Martias scriptas, dispensatores currus publici recte
tradiderunt, atque ut morem gererem humanissimis precibus tuis, subjunxi hisce,
sed timidiuscule, indiculum omnium earum versionum, editionumque Biblicarum,
quas tenuis mea suppelex litteraria servat. Doleo scruta te, ne carbones dicam,
inventurum, ubi thesauros speraveras. Sed qui possem, rogo Te, dives esse
librorum, qui octuogesimo nono anno, ne unicum quidem possidebam, et qui per
septem hos annos numquam ea usus sum conditione, per quam mihi coemere
libros licuisset, iis potissimum, quos fors mihi objecit, contentus? Videbis
inibi bina exempla versionis Bibliorum Venedicae, unam utriusque foederis
Budissae 1742. impressam, alteram solius novi Testamenti excusam Cottbusii 1710.
utraque octonis. Venedicam linguam ubi dixi, Tu eam intellexisse
putato, quae longe lateque per utramque Lusatiam tam superiorem, quam inferiorem
a rusticis, plebeisque hominibus communis est, et quam Tu in ultimis tuis
Serbicam appellasti. De tot, tantisque Slavicis gentibus olim
per omnem Germaniam diffusis, in ipso Germaniae meditullio, nunc tantum pusilla
ista gens Lusatiam incolens aetatem tulit. Est vero una eademque lingua, qua
inferioris, superiorisque Lusatiae habitatores utuntur. Quoniam tamen in
pronunciatione aliisque minutiis differat, quoniam porro quaelibet dialectus, ut
accidere solet, peculiaria sua vocabula habeat, quae alias, rectius ut puto, in
idioticis colligunt, hinc factum est, ut Venedi bifariam sibi linguam esse
somniaverint gensque omnibus doctioribus libris plane destituta, utriusque
dialecti peculiarem grammaticam ediderit. Grammaticam ejus dialecti, qua Lusatia
superior utitur, edidit Georgius Matthaci Budissae 1721. etc,
alterius vero Hauptmannus Lubbanii 1761. etc. Fere omnes libri
impressi, dialecto superioris Lusatiae conscripti sunt cujus orthographiam, qua
nunc etiam utitur, Zacharias Bierlingius in Orthographia Vandalia, 1689. excusa, primum
stabilivit. Habent etiam etÿmologum, Abrahamum Frencelium, qui
1693. quaternis de Originibus linguae Sorabicae, opus insanientis
sanaeque eruditionis refertissimum scripsit.
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
|