Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Quod si mentem litterarum Tuarum recte percepi, videris putare Sorabos nunc demum
versionem Bibliorum accepisse. Sed ego, quod facile fieri potuit, vel mentem
tuam, non ita, ut par erat, adsecutus sum, vel Tu cl. Antonii mentem sinistre
interpretatus es. Nosti, vir cl. eam ἀκρίβειαν, qua jejunam nudamque Bibliorum
Lectionem Lutheri adsectae prosequi solent, et qua nihil iis curae magis
cordique est, quam τὸ γράμμα ἄνευ τοῦ πνεύματος blaterare. Hinc facile divinare licet,
nec Venedos, quorum pars maxima Lutheri αἵρεσιν sectatur, diu sine
interpretatione aliqua divinorum librorum mansisse. Atque ita se res habent.
Statim enim post Lutheri obitum, vel eo adhuc vivente, particellae nonnullae
Sanctorum Pandectarum Venedico sermone reddita typis evulgata sunt. Quarum
nullam possideo, ne vidi quidem, memini tamen Baumgartenium, quem
nunc adire non licet, nonnullas earum in notitiis, quas de bibliotheca Hallensi
dedit, summa fide descripsisse. Sumptibus tandem auspiciisque comitis
Iersdorfii, quae gens ultima atque ditissima omnium Lusaticarum
est, prodiit utriusque foederis versio Venedica, anno 1728. 4 interpratoribus:
Joanne Langio, Matthaeo Jockisch, Joanne
Boehmero, atque Joanne Wavero, quam
Kühnius, cujus exemplum possideo 1742. repetiit. Inferioris
Lusatiae incolis Novum Testamentum iam Theophilus quidam
Fabricius 1709. dederat, quibus tamen huc usque vetus
testamentum defuit. Hunc defectum suppletutus Joannes Fridericus
Fritz, qui se ipsum Venedice nominat Farrara Jalkoczach a
Jolbine et qui litteras suas, quas subinde mihi dat Kolkwez
signare solet, obtenta permissione a Consistorio Berolinensi, etiam N. T.
Venedice transtulit, utque mihi scribit (ipsum enim librum nondum videre licuit)
novam plane orthographiam, a Fabriciano toto caelo discrepantem sequitur.
Interim non omnes Lusatii dogmata Lutheri profitent. Sunt et ibi catholici,
pauciores tamen numero et libris imprimendis, si non prorsus fallor, lutheranis
pauciores. En indiculum omnium eorum, qui mihi hactenus innotuere:
Evangelia Dominicalia una cum Epistolis 1690. Porro quem ipse
possideo: Kratke Izalsa pratzineno, to jo: inektore wossebnische pojedanja
ztoko starowo ha nowoho zakonja 1759. historias continet selectas ex
utroque foedere excerptas. Denique quod superius dixi, unam eandemque esse
linguam utriusque Lusatiae dialectum, ea de re tu ipse judex sedeto.
Descripturus enim sum, quoniam credo libris Venedicis Te carere, initium
Evangelii s. Johannis:
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
|