Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Previous section

Next section

Abraham Jacobus Penzel A. Barichevich s. p. d.
Zagrabiam

Litteras quas ipso nominis tui die, vir doctissime, mihi transmittendas curaveras, laetus hodie in prandio accepi, nec, ita Dii me Deaeque omnes juvent, salubriores nec jucundiores umquam epulas gustavi. Unum tamen est in illis, quod aegre fero; videor enim ex tuis intelligere, te meas ultimas minimum accepisse. Ego vero nec alias agrestis sum, qui ergo potuissem melitissimis tuis nihil rescribere? Utique vero statim ubi per occupationes licuit, scripsi, gratias egi, quas tibi debeo maximas, pro oblata mihi ultro amicitia, commercioque litterario, quod inter nos perpetuum fore censeo. Immista erant alia nonnulla, de quibus nunc satis recte decernere nequeo. Inerant preces, ni fallor, ut per tuam benevolentiam aditus mihi pateret ad doctorum Slavorum, Croatorum, Dalmatorum scrinia mirum enim in modum hoc eruditionis genere delector, quod nomen sibi ὰπὸ τῆς γλώττης sumpsit. Inerant porro vota pro adipiscenda Katanchichii amicitia, quem penes vos professoris rhetorices munere fungi arbitror. Inerant alia nonnulla, de quibus nunc certi dicere quid nequeo, cum per angustias temporis mihi minime liceat illarum epistolarum exemplum sumere, quas amicis quidem, minime vero reipublicae litterariae scribo. Nos vero Deus non adeo disjunxit, ut hanc sive veredariorum, sive pueruli mei incuriam non aequo animo pati, eamque brevi temporis intervallo resarcire possimus: sed Lipsiam Bratislaviamque de rebus majoris momenti scripseram, nec hinc nec inde responsum aliquod fero. Id vero utique dutius, nam hic unius epistolae iactura quatuor vel quinque mensium dispendio est redimenda. Quod vero nunc ad ultimas tuas, hodie mihi redditas attinet, exosculor benegnitatem tuam, quam ultro mihi in libris transmittendis offers, rogoque – nosti enim adagium vetus: beneficium quod cito fit bis fit – ut istud fiat quamprimum, si per caetera tua negotia licuerit. Ingratus minime ero, atque unicum faciam quod facere potero. Manebit alta mente reposta Barichevichii benevolentia, nec unquam Kerchelichium, ceterosque quos memoras, ubi collocati meis in pluteis erunt, adspiciam sine suavissimo ac tenerrimo amoris, atque obsequii erga te affectu. Quod ad rationem studiorum meorum attinet, ut etiam extra scholae umbram utilis fiam, imprimendum nunc a Kalendis Januarii inde, Clagenfurti curo diarium aliquod litterarium. Ejus prospectum litteris his adjungo. Quodsi Walliferus omiserit Zagrabiam plura ejus exempla transmittere, rem facies mihi gratissimam, si ejus copiam omnibus iis feceris, qui Zagrabiae linguam meam vernaculam intelligunt. Porro selectum earum epistolarum, quas viri docti mihi passim scripsere, redemit suis sumptibus a me Kleinmayerus, librarius itidem Clagenfurtensis, atque confido earum publicationem viris doctissimis non adeo ingratam fore. Multi mihi etenim multa scripsere a Constantinopoli inde, (vero loquor, nec hyperbolice) usque ad Pades. Tomus primus earum epistolarum, qui sex priores alphabeti litteras complectitur, prodibit ut quidem spero, intra hujus, quod nunc incepimus anni spatium, sed hoc non solum θεῶν ἐν γούνασι κεῖται, [ERROR: no link :]Homer, Ilijada, 17, 515. sed praeterea a censoris, redemptorisque fastidio pendet. De aliis meis occupationibus taceo. Hoc unum scito, me nec tabernas vinariae adire, nec bellarum feminarum commercia ambire, nec potentiorum limina salutare. Sed semper vel legere aliquid, vel scribere, vel sÿlvas inter reptare [ERROR: no link :]Slično u Plinija, Epistolae, 1, 24, 4. salubres. Habito, Epicuri instar, ἒν κήποις, in suburbio a Gymnasio non adeo dissito, ubi mihi soli, Musisque et Apollini vivo. Vinum amo librosque, quos summo studio majoribusque quam par esset impensis undecumque colligo. Hinc libellos meos lustro, excerpo subinde aliquid, lego, vini haustum delibo, non enim placet ἄμυσις, sic truditur dies. Dapes dapsiles minimum curo. Obtulit tamen ultro vidua nobilis quae nepotem in schola mea habet, ratione septem florenorum victum quem vix alibi adeo delicatum, vel duplicato pretio invenissem. Agnosco hoc grata mente, providentiamque, quae nec iis deliciis carere me voluit, venerabunda mente celebro. Καὶ ταῦτα μὲν περὶ ταῦτα. Denisii carmina dudum iam legi. Eum amicissimum tibi esse summopere laetor. Nam et mihi amicus est, ejusque in aedibus Vindobonam transiens, prandium sumpsi. Meri lepores, merae veneres sunt, nec erubesceret, ut opinor, Catullus, ubi suas esse affirmare deberet. Durichii Bibliothecam Slavicam sic exspecto, ut puella Horatiana iuvenem, trans mare Adriaticum ventorum vi retentum. Dii faxint, ut pretium ejus non adeo arrogans sit. Nam si utcumque loculorum meorum potestatem non exsuperaverit, habebit et illa vel primarium in pluteis meis locum. Hörnerum, cui amicitiam tuam debeo, verbis meis saluta. Scripseram homini optimo de libellis Croaticis mihi transmittendis, sed quia hactenus litteris meis nihil regessit, (primis statim rescripserat) vereor ne illas acceperit.

Ea de re fac me certiorem, vir summum reverende, atque iterum vale. Aemonae a. d. III. Nonas Januarii MDCCXCIIII.
Previous section

Next section


Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.