Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Ecce iterum Crispinus!
[ERROR: no link :]Juvenal, Saturae, IV,1.
Binas tibi scripsi, ex quo ultimas tuas, ipso Adami die scriptas accepi.
Ab illo tempore ne γρῦ quidem abs te, nec audire nec videre licuit,
et tamen libros te transmissurum spoponderas. Interea euntne, amabo, litterae
meae? Quod si hoc fuisset, ecce, jam tertia scribo vice, annuncioque paratum me
esse ad libros, quos tu tam generose promisisti, accipiendos. Fac modo
adveniant, (scis enim vetus istud dicterium, quo eum bis donasse ajmus, qui cito
donavit) id quod, ut ego quidem spero, facillime nunc instantibus nundinis fieri
poterit. Ultimis meis σκιαγραφίαν ephemeridum litterariarum a me
edendarum subjunxeram. Quaeso advenitne recte illa qua adumbrata ista erat
plagula? Ephemerides ipsae continuant vulgari, et quod in sinu gaudeo,
Vindobonae maxime emptores nactae sunt. Tu, ubi perscriberis esse quoque
Zagrabiae, qui me measque nugas esse aliquid putant
[ERROR: no link :]Katul, Carmina, 1, 3-4.
, rem facies gratissimam aeque ac jucundissimam. De ceteris rebus qua ad
rem litterariam pertinent, iam nihil dicere juvat, quia nescio, an, absit tamen
omen, ad Elÿsios campos transmigraveris. Mox ubi litteras tuas accepero,
prolixe rescribam, gratiasque quam possum maximas agam.
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
|