Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Previous paragraph

Next paragraph

Ecce iterum Crispinus! [ERROR: no link :]Juvenal, Saturae, IV,1. Binas tibi scripsi, ex quo ultimas tuas, ipso Adami die scriptas accepi. Ab illo tempore ne γρῦ quidem abs te, nec audire nec videre licuit, et tamen libros te transmissurum spoponderas. Interea euntne, amabo, litterae meae? Quod si hoc fuisset, ecce, jam tertia scribo vice, annuncioque paratum me esse ad libros, quos tu tam generose promisisti, accipiendos. Fac modo adveniant, (scis enim vetus istud dicterium, quo eum bis donasse ajmus, qui cito donavit) id quod, ut ego quidem spero, facillime nunc instantibus nundinis fieri poterit. Ultimis meis σκιαγραφίαν ephemeridum litterariarum a me edendarum subjunxeram. Quaeso advenitne recte illa qua adumbrata ista erat plagula? Ephemerides ipsae continuant vulgari, et quod in sinu gaudeo, Vindobonae maxime emptores nactae sunt. Tu, ubi perscriberis esse quoque Zagrabiae, qui me measque nugas esse aliquid putant [ERROR: no link :]Katul, Carmina, 1, 3-4. , rem facies gratissimam aeque ac jucundissimam. De ceteris rebus qua ad rem litterariam pertinent, iam nihil dicere juvat, quia nescio, an, absit tamen omen, ad Elÿsios campos transmigraveris. Mox ubi litteras tuas accepero, prolixe rescribam, gratiasque quam possum maximas agam.

Previous paragraph

Next paragraph


Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.