Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Succurrit adhuc unum, quod supra de Gothis scribens, omiseram.
Herbelotius in divino suo opere omne hoc appellat le paÿs de
Getes cui ego superius limitem Getarum adscripseram. Nec frivolus,
nec vanus Gallus, sed optimae frugis homo, e quo multa discere possumus,
Herbelotius est. Igitur nomen hoc non effinxit, sed fideliter e manu scriptis
Arabicis protulit. Nescio an Arabica calleas, sed prorsus fallor, an istud
Kipizak (sic scribere solent) a Tamerlanis filio subditum, i.
e. ultima orbis terraquei Europeani, versus septentrionem portio aliud esse
possit, quam terra Getarum. Novi Hungaros Magÿar se
scribere, Madschar appellitare, secuti nimirum alphabetum Arabicum,
ubi g et dsch uno modo puncto diacritico discernuntur.
Sed ohe iam satis est! Amabo, reddidistine litteras meas Mauro
(Dombajum intelligo). Nam earum litterarum mihi interest, siquidem iis
incluseram ἀποσπάσματα quaedam Arabica ἀνέκδοτα, quae perdere nollem. Tum Blaskovichius iratusne meis
litteris fuit.
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
|