Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Previous paragraph

Next paragraph

Succurrit adhuc unum, quod supra de Gothis scribens, omiseram. Herbelotius in divino suo opere omne hoc appellat le paÿs de Getes cui ego superius limitem Getarum adscripseram. Nec frivolus, nec vanus Gallus, sed optimae frugis homo, e quo multa discere possumus, Herbelotius est. Igitur nomen hoc non effinxit, sed fideliter e manu scriptis Arabicis protulit. Nescio an Arabica calleas, sed prorsus fallor, an istud Kipizak (sic scribere solent) a Tamerlanis filio subditum, i. e. ultima orbis terraquei Europeani, versus septentrionem portio aliud esse possit, quam terra Getarum. Novi Hungaros Magÿar se scribere, Madschar appellitare, secuti nimirum alphabetum Arabicum, ubi g et dsch uno modo puncto diacritico discernuntur. Sed ohe iam satis est! Amabo, reddidistine litteras meas Mauro (Dombajum intelligo). Nam earum litterarum mihi interest, siquidem iis incluseram ἀποσπάσματα quaedam Arabica ἀνέκδοτα, quae perdere nollem. Tum Blaskovichius iratusne meis litteris fuit.

Previous paragraph

Next paragraph


Baričević, Adam Alojzije (1756-1806) [1793], Epistulae XVI invicem scriptae, versio electronica (), Verborum 7902, Ed. Luka Vukušić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepistpenzel].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.