Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Biličić, Stjepan (floruit 1450) [1450], Scripta varia, versio electronica (, Šibenik), Verborum 887, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - fabula; prosa oratio - chronica] [word count] [bilicicscronica].
De abbatissa et febre ac pulice
Exemplariter dicitur de pulice et febre. Quod mutuo loquebantur de hospicijs que nocte
precedente habuerant. Conquerendo dicebat pulex: Ego hospitata sum in lecto cuiusdam abbatisse
inter duo lintheamina alba super piomacium habere optimum hospicium, quod
habebat abbatissa carnes pingues quibus optime fuissem saciata. In primo autem morsu cepit abbatissa
clamare et uocare ancillas. Egoque me abscondi. Set illis recedentibus, iterum ad abbatissam reuersa
et quocies redii, tocies cum lumine me fecit queri. sic hac nocte non quieui. et vix Tunc pulex ait: comutemus in hac nocte hospicia nostra. Quibus mutatis mane rediens pulex ait: Optimum hospicium hac nocte habui. Nam mulierem illam, que hospita tua fuerat, ita fatigatam et dormientem inueni, quod secure quieui aput eam et quantum volui commedi. Cui febris respondit: optimum conscilium dedisti mihi. Nam abbatissa
illa cum griseo coopertorio et lintheaminibus delicatis tota nocte me calefaciens fouebat. et licet stimularem eam,
Vnde ab eius hospicio quamdiu me ita amicabiliter tractabit
Biličić, Stjepan (floruit 1450) [1450], Scripta varia, versio electronica (, Šibenik), Verborum 887, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - fabula; prosa oratio - chronica] [word count] [bilicicscronica]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.