Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1793], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 24. Septembris 1793, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 155, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179309].
2. Jakovlye, 24. Septembris 1793.
Chare amice!
Intelligo fidedigne parochos ordinationem tuam circa processiones ita
maligne intelligere quasi prohibitio haec plebi deberet publicari, id autem citra periculum
fieri non posse aiunt. Ubi tamen naturalis ordinationem hanc exsequendi via
est ut illi sic dictas vicinias non publicent et, si quis e parochianis memor prioris usus
rationem intermissionis huius deposcat, eum capacitent quod peregrinationes eiusmodi debeant
esse voluntariae, officium autem suum sit illis, qui proficisci nolunt, ordinariam devotionem
peragere.
Nisi impediveris ne parochi publicationem hanc instituant, indubie
complures id ita malitiose facient ut facile inde ingratus aliquis effectus sequi possit.
Quare id tibi notificandum esse duxi, ad hoc ut tu pro tua prudentia efficax
rei huic remedium ponas. Ego certe eos diserte instruendos esse puto quod
mens tua ea fuerit ne illi amplius vicinias promulgare ausint. Qui autem aut
id fecerit aut prohibitionem processionum plebi diserte publicaverit, eum condignas
inobedientiae suae poenas daturum.
Vale, meque ut facis ama.
Jakovlye, 24. Septembris 1793.

|