Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XI.

Illyr. ſaludumje biser, kadmi gharlo davi.

Quid mihi gemmae, si guttur elidunt?

Matrona, et Monile.


Matrona collo cum Monile lacteo
Gemmis et auro splendidum deponeret,
Illud severo conspicata lumine
Sprevit. Monile stupuit, insanam putans.
MON. Tun' me ergo, quo omnis, quae placere discupit,
Ornare collum foemina impense studet,
Abs te una fastu sic superbo rejicis?
MAT. Ne crede, fastum perpulisse, ut ponerem,
Tua at quod opera strangulari sentio.
MON. Nil tale metuas, si relaxes taeniam.
MAT. Elidis et sic colla. MON. Tamen id explica.
MAT. Viro locata cum fuissem diviti,
Fortunae at ipsa tenuis, ille cyclade
Me aurata operuit, ille gemmis dexteram
Ornavit, ut qui me foris videt, hic satis
Putet beatam; at si domi quo vivimus
Pacto... Monile foeminam heic interloqui:
Ne plura narres, sed viro da crimini
Quod strangularis, non monili gemmeo.
Mediis in opibus saepe animus est anxius.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.