Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
XIV.
Limen domus mons omnium altissimus. Legatus domo proficiscens. Legatus ire jussus ad Bithyniae Regem Cleanthes cum parasset omnia, Iter quae ad illud expedire censuit, Natis, amicis, optimaeque conjugi Mellita centum dividebat oscula. Servi praeibant, commeatus, sarcinae; Herusque ad ipsa succedebat limina Domo egressurus, cum repente substitit, Et retrocedens basiare conjugem, Natosque rursus coepit, hinc domesticis Mandare multa; certus at discedere Sub limen iterum venit. Heic ceu plumbeos Pedes ut ante sensit, et torpedine Inusitata corpus omne corripi. Quidam ex amicis quod fiebat intuens, Tune arduorum montium conscendere Valebis, inquit, culmina, hanc in aedium Qui prodis ipso tarditatem limine? Huic ille: cura caeterorum montium Haud me fatigat, dummodo hunc altissimum Liceat in ipso transilire limine. Ab iis, quae amamus, separamur aegrius.
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.