Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
XXXIII.
hochjese (*) Svatovi. Seu sponsa tenuis, seu dives, comitatum habere debet. Pauper Damon Corisca ducta in uxorem sibi, Dum vult eandem (res licet contractior Utrique) patrios ad penates per vias Magno apparatu publicas traducere, Patrioque secum more comitantum jubet Ferri catervam, plurimorum libere Carpebat hominem garrula obtrectatio, Illo absque sumptu quod frugalem conjuges Privatim poterant apparare coenulam: Spectare sponsos quippe solum ad divites Pompam inquiebant nuptialem, caeteris Male convenire: dicta forte ut talia Prudens inaudit Mopsus, et rerum bene Edoctus usu, quid agitis nugas, ait? Hi, quos ob istos carpitis sumptus modo, Vivendo deinde parcius, quae in nuptias Profusa reparent; caeteroquin, credite, Ille comitatus quamlibet sponsam decet, Seu census illi dives est, seu exilior. Jus esto cuivis insanire in tempore. (*) Quodcumque hujus vocis etymon sit, certum est nihil apud nos per eam significari, quam festivum sponsae comitatum, quae laetis acclamationibus, et magno strepitu ad domum patris, sponsive deducitur.
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.