Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
XXXIX.
toje zaergnja. Cornix, et meretrix quo plus purgantur, eo sunt nigriores. Homo Corniculam lavans. Cornici quidam cum lavando crederet Nativam abire posse nigritudinem, Puro abluebat fonte, cumque saepius Illud perageret, nigriorem ad singulas Fieri videbat lotiones alitem. Nec mirum: id etenim quod solum scalpturiens Cornix minuti sublevabat pulveris, Sensimque in alas mox cadebat, illico Detersae abibat. Ille tunc, o pessima, Exclamat, ales, foeminaeque par malae, Quae quo pudoris prostituti plus studet Purgare maculas, hoc apparet turpior. Culpam amovere dum student, augent mali.
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.