Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
IX.
Nequeunt esse et lupi saturi, et haedi integro numero. Vulpes, et Haedus. Protecta denso cespite haec Vulpis loqui Lupum audiebat: ventris haec voracitas, Quae nos in horas exacerbat singulas, Immane data fuisset in malum lupis, Praedare facile imbelle ni foret pecus. Haec fatus, agnum nuper ex ovilibus Raptum cruentis dissecare dentibus Coepit: per agros illa victum quaerere Illinc abibat tacita, cum per roscida Adspexit haedum subsilire gramina. Confabulati cum fuissent invicem Verbis amicis, multa de Lupo queri Occoepit hoedus; quod suorum plurimos Fratrum quotannis omne jus contra latro Trux ille fauce devoraret improba, Quod propagari caprinum haud sineret genus, Metuque vitam contristaret anxio. Tum Vulpis illi: justus irasci dolor Te porro cogit; id sed expendas velim. Natura ab ipsa cum sit in vestrum haec genus Insita lupis voracitas, quam vereor heu! Custode nullo dum vagaris, ne tui, Haede, expleatur illa damno corporis. Tristis timorem comprobavit exitus. Nequit potentum res pariter accrescere, Et sua manere tenuioribus integra.
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.