Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

I.

Illyr. Cjemse koſa dicila,

tjemse Ovza sramila.

Quibus capra gloriabatur,

eorum pudebat ovem.

Caper, et Ovis.


Ut fonte liquido depulit sitim Caper,
In speculo aquarum formam explorabat suam.
Proceritate delectatus cornuum,
Barbaeque longo vellere, arrogantius
Ovem, ex eodem quae bibebat rivulo,
Illis carentem despicari coeperat.
Ovis contentam propriis se dicere
Bonis, nec ejus invidere cornua,
Quae densos inter implicata cespites
Tardent euntem; barbam vero inutilem,
Cui se transversae frondium festuculae
Foede immiscerent, stirpiumque fragmina.
Caper gracilium mox celeritatem pedum
Laudare, quodque plena salebrarum loca
Levi perfacile transiliret corpore.
Ovis quod agili minus uteretur pede
Suo adscribebat commodo, pendentibus
Haud ausa scopulis fidere imprudentius,
Pessum unde ruerent non semel audaces capri.
Ut se repulsum veritatis viribus
Agnovit hircus, gloriari et altera
Sic dote coepit: naribus, age, percipe,
Odore quali fragret hoc coprus mihi.
Lanigera reddit: iste qui e membris odor
Tuis emanat, suavis adsueto tibi
Poterit videri; teter at adeo est mihi,
Ut jamjam ab illo me necari sentiam.
In hac expressam te videto fabula,
Lasciva mulier, quae superba ditibus
Donis amatorum ambulas, queis foemina 30
Casta exornari quaevis erubesceret.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.