Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

II.

Illyr. Akosu baersi volovi;

ſemgljaje djegljena.

Si boves sunt veloces;

at praedia divisa sunt.

Boves velocius arantes.


Suis seorsum providentes commodis
Fratres arabant post patris obitum duo
Certis agellos indicatos finibus.
At, quod juvencis unus ocyoribus
Terram subigeret, accidit, ut e praedio
Suo inferentes sese in alienum solum
Vomere recurvo arare coepissent boves.
Quod conspicatus alter, et simul timens,
Partem si agelli arare sivisset sui,
Novi ille juris nequid inde acquireret,
Perbelle admonuit: si nimis propere tui
Arant juvenci, scito, quod sunt praedia
Divisa nobis: ergo age retrorsum boves.
Idcirco in agris instituti limites,
Sua cuique firma staret ut possessio; 15
At avida quoties cupiditas hominum hos movet!

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.