Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XXXV.

Illyr. Tries iſ vedra nebba ne pada.

Fulmen coelo sereno non cadit.

Quercus, et Aquila.


Olim corusco Quercus icta fulmine,
Squallensque siccis dimidia jam brachiis
De parte Boreae cum videret ignibus
Lucere longo tramite aetheriam plagam,
Novo impetendam se timebat fulmine,
Coepitque ab imis succuti radicibus.
Aquila, quae in alto dormiebat vertice
Inustitatis excitata motibus,
Causam timori quid daret, quercum petit.
Huic illa: nescis, quantum ab Aquiloniis malum
In memet oris cuditur? Totam vide
Ardere flammis Arcton: heu! miseram petent
Trisulca rursum tela me irati Jovis,
Penitusque saevis ustulabor ignibus.
Ut novit Aquila, quo timeret nomine,
Sis, inquit, animo jam vacuo ab isto metu.
Ignem quod etenim tu putas, innoxiam
Id esse lucem scito, nec coelo time
Unquam sereno fulmina; at cum videris
Infremere nimbos, perque tractus aeris
Densari opacam nubium caliginem,
Tibi extimesce justius; nam ego Jovi
Horrenda summo tunc ministro fulmina.
Pericla vana despice, a veris time.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.