Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XXXVIII.

Illyr. Nije plemena do slavna imena.

Nulla generis nobilitas nominis claritatem adaequat.

Musca, et Apis.


Elata vanis impudenter dotibus
Illustre avorum Musca jactabat genus:
Ego, inquiebat, gens beata ut divitum,
Traduco laetos nobili in otio dies,
Affluo deliciis, luxuique indulgeo,
Moror inter aulas principum, atque regia
E mensa opimis affatim vescor cibis,
Genasque libo matronarum eburneas.
Haec elocuta, parvulo in electri globo
Formicae corpus nigricantis integrum
Lucere vidit, quae laboris strenui
Insigne, donec vixit, exemplar fuit.
Superba coepit vile tunc contemnere
Animal, quod humili semper alvum ingloriam
Solo traxisset, atque insuavem, pauperis
Ritu, vulgari vitam tolerasset cibo.
Haec garrientem forte tum praetervolans
Avidis hirundo faucibus deglutiit,
Suique generis modo celebratum decus
Obscurae in alvi condidit recessibus.
Sic illa periit, quodque restat, unice
Memoria fastus est invisi: at inclytam
Post se relinquens nominis famam sui
Formica vivit succini in pellucida
Inclusa lacryma, regiae splendor domus.
Qui genere digna nobilis non gessit suo,
Obscurus moritur; virque saepe ignobilis
Virtute nomen clarum acquisivit sibi.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.