Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

III.

Illyr. Pribroj, ako i na putu naghjesc.

Numera, licet et in via repereris.

Homo crumenam reperiens, et Sycophanta.


Adhibenda summa est cautio adversus malos.
Loculos refertos aere plurimo in via
Quidam reperiens substitit eodem in loco,
Pecuniamque numerat curiosior.
Duo, qui eandem post eum terunt viam,
Id pervidentes, tardiorem sibi dolent
Fuisse gressum: cur numeret aes postulant.
Queis ille: si res forte non invenerit
Dominum, ut, benigna Fors quid obtulerit, sciam.
Vix haec locutus, cum crumenam quaerere
Is currit amens, qui profecto amiserat.
Huic ergo rediit, signa certa ut exhibet.
Vir fraudulentae plenus hic versutiae,
Aere numerato, postulavit alterum
Furti, asseverans esse dimidiam ibi vix
Partem pecuniae, et citari hominem jubet.
Hic, quod juratis testibus verum probat,
Dimissus abiit; ille furti nomine
Quod innocentem criminatus, et suum
Amisit aurum judicis sententia.
Per ora coepit ire tunc adagium:
Licet aes reperias in via, numera tamen.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.