Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

VIII.

Illyr. Jagne ponisceno i dvjechje majke possisat.

Lac suget mitis geminis a matribus agnus.

Agni duo, et Mater.


Permulta mites adsequuntur commoda.
Enixa foetus cum gemellos debilis
Fuisset Agna, se duobus impotem
Enutriendis lacte cognovit suo.
Dissimilis inerat indoles; mitissimus
Hic quippe moribus, alter impudentior,
Lactabat ambos sedula; at neuter satis
Cum lactis inde sugeret, nutricibus
Hos uti et aliis, ut bene sit, oportuit.
Miti invenire perfacilis labor fuit:
Frustra requirit alter; hinc moestissimus
Hoc, quod sibi tum accidebat, infortunio
Matrem rogabat: quaeso, cur accedere
Ad fratris agnas prohibeor altrices mei,
Qui pariter utero, ut ille, prodii e tuo?
Huic illa: fugiunt te, quod es petulcior;
Lactatur ille, mitis est quod ingenii:
Fratrem ergo ut aeques lenitate enitere,
Et lactis aderit copia. Haec ut audiit,
Lasciviorem posuit Agnus indolem,
Sinuque nulla tum agna rejecit suo.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.