Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XV.

Illyr. Dobar ſa druſieh, aerghjav ſa sebe.

Commodus aliis, sibi ipsi inutilis.

Simius, et Asinus.


Et illud hominum saepe reperitur genus,
Qui vel stupore mentis, animive nimia
Benignitate sic moveri sentiunt,
Interdum ut aliis damno benefaciant suo.
Cum comparasset Simium quidam sibi,
Multumque ab illo caperet oblectaminis,
Nutrire laute gestiebat: hic Asinum
Pariter habebat; cumque dorsum huic plurimo
Pressisset olere, portionem Simius
Donandam Asello credidit; nihil tamen
Gustavit inde vector: hunc alias mero
Videns onustum, panibusque, sarcina
Quiddam ex utraque libaturum censuit.
At porro Asellus dura praeter stramina,
Fontisque laticem nil recepit praemii.
Tergo insidere cum videret filium
Heri tenellum, judicabat blandius
Ab hoc habendum, quod sit illa pronior
Bene velle cunctis innocens aetatula.
Crebris at ille scipionis ictibus
Diverberavit totam Asellum per viam.
Dum vile id animal, caeteroqui idoneum
Multos in usus sic haberi duriter
Novit Simiolus, natus ipse in commoda
Aliena es, inquit, Asine; at negligis tua.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.