Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
XVI.
Rapa unica integro in anno, eaque verminosa. Rapa unica. Aestate media seminarat rusticus Rapas, ut essent per hyemem cibus sibi: Jamque eruendi tempus idoneum ratus Adivit hortum; nulla sed cum germina Foris videret, ab locustis credidit Fuisse adesa, vermibusque; caetera Sana arbitratus, pingue quae celat solum. Glebam revellit sarculo, sed primitus Nihil repertum; parte mox in altera, Rursusque in alia defodit, vestigia At nulla prorsus uspiam: hinc cum semini, Rapacibusque multa volucribus mala Dixisset, unam forte quae virentia Folia exerebat conspicatus, illico Ut vesceretur, mundiorem fecerat. Quae secta ut, intus qualis est, apparuit, Ridendo dixit; unica mihi in integro Rapa anno, et illa verminosa prodiit. Hoc factum ad illos pertinere dixerim, Queis tenue forte siquod obveniat bonum, Ab aliqua et illud parte corruptum est quoque.
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.