Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XIX.

Illyr. Pomagham – ti (*)(*) Licet hoc dictum, et duo quae sequuntur, prout et illud, quod pag. 59. reperies, inter effata, seu apophtegmata, non vero inter adagia stricte reponenda sint; tamen tum ob materiae affinitatem, tum quia apud nos nata, huic libello recte apponi posse judicavimus, ut lector hac ipsa varietate, tamquam conviva diversi saporis ferculo, recreetur. spaerdat.

Ad inepte loquendum me tibi adjutorem praebeo.

Insipiens irrisus.


Cum Ploccjarum maxima in suburbium
(Hic nundinarum Rhacusanis est locus)
Frumenti allata vis fuisset optimi,
Ad venditorem Civis e primoribus,
Sibi ipse multum qui videbatur catus,
Accessit; utque, quod pugillo ceperat,
Frumentum attento collustravit lumine,
Mihi genus hocce tritici neutiquam
Arridet, inquit, pessimumque judico.
Ut nundinator non opinus talia
Sibi intellexit impudenter objici,
Sic est profecto, dixit, atque pessimum
Et ipse duco, tibique cur arrideat,
Nil est: quisquiliis, lolioque est plurimo
Faede corruptum. Civis ad haec: siccine
Tuam ipse mercem parvipendis? Intuens
Illum maligne venditor, ita, ait, tibi
Ad garriendum sterno facilius viam.
Tibi haec potissimum narro, qui in qua es rudis
Re prorsum, in illa vis videri intelligens. 20

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.