Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].

Next section

XXVI.

Illyr. Ni moj lov, ni moj ſez.

Nec de venatu, nec de lepore cura est mihi.

Canes duo, Asino judice.


Leporem insecuti cum duo venatici
Canes fuissent, dentibusque mordicus
Arreptum acutis enecassent, aspera
Lis inter illos orta, quis praedam, sibi
Quam vult uterque, possideret integram.
Certare fessi, morsibusque saucii
Legunt Asellum judicem, qui proximo
Pascebat agro. Coepit hic: leporem prior
Vidi ipse ab humili prosilire cespite,
Cursimque in illum provolavi: in tempore
Prior ergo cum sim, in jure sum potior quoque.
Ajebat ille: quid officit, me postea
Vidisse, dente si feram arripui prius?
Ad me ergo praeda spectat omnis unice.
Asellus uni se futurum praevidens
Hostem, si causam adjudicasset alteri,
Nil prorsus ipse jura venatus, ait,
Leporesque novi natus herbam carpere:
Peritiorem quaeritote judicem.
Curare mitte, quod nihil refert tua.

Next section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1794], Fabulae, versio electronica (), 2266 versus, verborum 52873, Ed. Sanja Perić Gavrančić [genre: poesis - fabula] [word count] [fericdfab].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.