Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
327. [324.] Panemum ad rusticandum invitat.
Heic umbrae nemorum, culta heic vineta, Paneme, Pomaque curvatis pendula in arboribus; Heic pulchri colles, heic collibus undique clausa Subter in Albano quae nitet unda lacu; Heic citharae, heic laeti sero sub vespere cantus, Nec sine jucundo sobria mensa joco. Huc ades; hoc inter tot gaudia displicet unum, Quod non haec mecum rura, Paneme, colis. Huc ades: October jam praeterit, otia ruris Jam tristi rumpent aera timenda sono. Huc ades: esse queam nisi tecum heic longius una, Tecum una ut saltem laetius hinc abeam.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.