Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Previous section

Next section

1024. [1018.] In Aulum, qui nullo labore vellet habere divitias, quas parvo sibi congerit. [ERROR: no reftable :]In Aulum, querentem, quod sibi sine labore non obveniant divitiae. Krša
Fungitur exiguum munus, parvoque labore
Felix non parvas congerit Aulus opes.
Attamen et parvus laedit labor et sibi nullo
Stultus opes tantas stare velit pretio.
Ergo perpetuas iterat sine fine querelas,
Atque dolet vitae tristia fata suae.
Non secus ac doleat si rusticus hoc, sibi fructus
Quod ferat eximios non, nisi cultus ager,
Et fatuo revocet questu saecla aurea, foetus
Sponte sua tellus quum dabat omnigenos.
Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.