Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
105. Ad Marcum intemperanter loquentem.
Non satis est bene posse loqui; bene, Marce, tacere Est opus, ingenuis coetibus ut placeas. Hoc tu posterius quia nescis, Marce, molestus, Quo te cumque feras, omnibus esse soles, Adventuque tuo multos discedere cogis, Atque sibi celeri consuluisse fuga, Ast alios, quotquot non aequa mente manemus, Excipere aeternas auribus Iliadas, Atque tibi interea tacitos mala multa precari, Perpetuo male dum plectimur eloquio.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.