Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Previous section

Next section

224. Ad Tuccam, cur ejus de suis carminibus judicium contemnat.
Esse aliquid videor quod carmine, Tucca, Latino,
Non mihi tu id, saeclo sed magis huic tribuis,
Quo Latias pauci tractant, noruntque Camoenas,
Inter quos fieri sit facile eximium.
Id quidem ego credo; credo at mihi, non tibi, Tucca,
Cujus nempe reor futile judicium,
Qui mea, dispeream, tanto quae carmine fastu
Spernis, metiri si potis es digitis,
Qui quae lecta parum, nec pulchra et grandia dicis,
Dispeream, si scis, quid sibi verba velint.
Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.