Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
254. Ad Tuccam in tragoedia nunquam non grandiloquum.
Esse nefas, quoties tragica desaevis in arte, Humano quidquam dicere more putas. Et semel ut celso vinxisti crura cothurno, Dignum aliquid succo promere, Tucca, pudet. Id forsan laudare queam: verum occinit unus, Unum quem multis millibus antefero: "Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri": Scis qui vir quondam id scripserit; esse viri Scis et dicta magis vera illius omnia, quam quae Respondit sacro Pythia de tripode.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.