Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
589. [588.] In idem argumentum.
Nempe uni effulget veri lux: caetera turba Omnis Cimmeriis volvimur in tenebris: Nos prima in rerum facie consistimus; unus Ima subis rerum viscera tu penitus. Inque ipsas acri sublapsus mente medullas In sua dissolvis omnia principia, Atque istud mirum ingenii scrutantis acumen Ullam non pateris particulam effugere. His tibi tu gaude sapientum octavus; ineptum, Et fatuum quod te dicimus eximie, Et Veri expertem ante alios, cassumque vocamus, Turba levis, nihil id scilicet esse puta. Sperne, decet, solus tam clara in luce locatus, Nostrum, nox caecat quos nigra, judicium.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.