Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
779. [775.] [ 1152] Ad Postumum promissis non stantem.
Quae dixi cuicumque semel, stant firma; labascit Nec mihi captum unquam, Postume, consilium. Te quoque firmum animi constanti mente putabam Propositum atque datam posse tenere fidem. Non potes, ut video, dicta et promissa retractas, Heu, stipula, heu, siccis mobilior foliis! I, quemvis alium posthac tibi quaere sodalem: Odi ego, qui probrum non putat esse levem.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.