Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
873. [867.]
[ERROR: no reftable :]In senem omnia rerum versa in praedicantem.
Krša
Omnia versa putas rerum: non frigora brumae Non ver, non messes legibus ire suis, Non animos, quales fuerant, non corpora ut olim Firma hominum, nil non deterius fieri, Inque dies labi ad casum, certamque ruinam, Esse nec a tristi jam procul exitio. Haec sentis? Necdum sentis, non caetera rerum, Sed te mutatum te esse gravi a senio? Nec tam, quae ploras, collapsa et perdita, quam te Jam ruere enervi et corpore et ingenio.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.