Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
LUDICRA
1. [ 222] Ad Bernardum Zamagnam, de poeta inepto.
Carpe fugam, teque abde aliquo, Bernarde; propinquat Ille malus vates, carminis illepidi Conditor ille et habet versus tria millia secum, Vel plures, nobis omnia quae recitet, Ac male nos plectat crudelis hirudo, cruoris Nullam non sorbens addita particulam. Tu tibi carpe fugam, solus maneo ipse; molesto Defungi praestat munere, ne me iterum, Atque iterum usque domi quaerat, tandemque repertum Anno post nugis enecet illepidis; Namque mihi hoc fatum est, quod scripsit cumque meas ut Serius, aut citius vulneret auriculas. [ERROR: no reftable :]Vide in idem argumentum aliud epigramma inter Ludicra sub num.o 221. Radelja
2. Ad Quintum, cur sua carmina non edat poeta.
Quinte, rogas, mea cur non edam carmina? Dicam, Edendis quia non sufficit ingenium. Verum opus est aliud quiddam, tua, Quinte, crumena Quo gravis est semper, quo mea saepe vacat.
3. In idem argumentum.
Quae scripsi, rogitas, cur non edam? Edere solus Non possum, solus scribere quae potui: Nempe liber (dictum tolle hoc tibi, dives amice) Editur argento, scribitur ingenio.
4. Ad Battum, qui ad poetam ita scripserat: Quaedam nuptiae propediem apud nos
fient; amabo te, scribe aliquid, mihique mitte.
Nescio quae cuidam nubit: me carmina Battus Poscit. Batte, audi, vera ne vaticiner: Ista viro foecunda uxor, sterilisve futura est; Si quid nascetur, foemina, masve fuat, Moribus et vita, aut morte utrique parenti Afferet aut risum et laetitiam, aut lacrymas. Nunc satis haec: sponsos fac norim; forsitan addi Huc aliquid poterit, forsitan haud poterit.
5.
[ERROR: no reftable :]Vide Satyr. N.o 218.
Radelja
[ = Sat. 218] In odiosos tragoediarum recitatores.
O tragici vates, dirum genus atque cruentum, Pergite me vestris perdere carminibus, Quae toties jam lecta, iterumque iterumque necesse est Mi tamen invitis auribus excipere. Scribetur, credo, de me quoque, fabula: dicar Vatibus et vates perditus a tragicis.
6. Ad Aulum, de ejus famulo vate.
Qui vatem retines famulum, famaeque, reique, Crede mihi, egregie consulis, Aule, tuae. Famae, quod meritas dicet tibi carmine laudes; Parva petet de te quod sibi lucra, rei. Scis etenim vates alienae quam nihil obsit, Tam facile qui rem prodigit ipse suam.
7. De Rullo malo scriptore.
Saeva tua est, Progne, saeva est tua coena, Thyesta, Saevior ast Rulli est coena, ubi quid recitat. Vos una perhibent contentos caede fuisse; Convivas, quotquot sunt, ferus ille necat.
8. In Lycum malum poetam.
Qui tua mutari, Lyce, possint carmina, quaeris. Istaec si laceres, scripseris inde alia.
9. De Corvino, inficete pictorum historias narrante.
Sospes Romuleas redit en Corvinus ad arces Ille pererratam laetus ob Ausoniam. Ne mihi sit primo venienti ocurrere, perdar Artificum ingrata ne miser historia, Cogar pictorum ne discere nomina, nec quid Quisque suis mire pinxerit in tabulis. Haec aliis narret longo sermone; loquendo Tam fessum laetis vultibus excipiam.
10. De Rullo inepte genus suum ad reges Longobardorum referente.
Longobardorum se natum regibus esse Rullus ait. Credo; vox, oculi, facies, Quidquid agit, quidquid loquitur bene convenit hirto Longobardorum scilicet ingenio.
11. In Dutenum inutilium sectatorem.
Cultellos et acus, terebras et scalpra, Dutene, Fers tecum, normas, forficulas, calamos. Anglus Daedaleo duxit tersitque lepore Cuncta faber; fieri nil pote simplicius. Ipse tamen (fas est si dicere vera) carere Tot rerum nugis mi puto simplicius.
12. Ad Quintum, aliena carmina recitantem.
Saepe rogas, placeant mihi num tua carmina? Dicam: Carmina, quae recitas, pol mihi, Quinte, placent. Sed qui te novi (sit fas hoc dicere soli) Carmina, quae recitas, non reor esse tua.
13. In Varum nimium in scribendis epistolis.
Adventu mihi, Vare, tuo nil longius unquam Visum est, nulla abs te littera jam veniet. Praesentem fortasse aliqua vitabimus arte, Absentem prorsus non licet effugere.
14. De Glaucia et Flacco.
Glaucia multa typis edit, nil Flaccus. Opinor, Quod Flaccus nummis, Glaucia mente caret.
15. De Quintilli desidia.
Quintillum jubeas Musis impendere curam, aegrotat: jubeas ludere, convaluit.
16. In Postumum exprobrantem beneficia.
Si quidquam cuiquam fecit bene Postumus unquam, Exprobrat; et quidquid promeruit, decies, Atque iterum decies narrat; nec plurima contra Si facias, credit te retulisse vicem. Haec causa est, cur mi potius contingere febrim Quartanam, illius quam bene facta velim.
17. Ad Cinnam, de populo ei plaudente.
Turba tibi toto plausit modo, Cinna, theatro. Tu quidnam stulti dixeris, haud video. Verum aliquid certe incauto stultum excidit ore: Uni turba solet plaudere stultitiae.
18. De aeliae repentinis divitiis.
Parce vivebas ac duriter, aelia, lana, Ac tela victum quaerere sueta tibi. Nunc et iners cessas, nec sumptu parcis; opinor, Thesaurum nacta es, nec, populus blaterat Quod passim, credo. Moneo tantum, aelia: famam Saepe solent subitae laedere divitiae.
19. [ = Sat. 1305]
Ebrius, atque satur laudat jejunia. Rullus conquirit peregrinos undique pisces, Et quaecumque mari squallida concha latet, Et sibi boletos, sibi vult fragrantia poni Advecta externis tubera litoribus, Vina dein poscit Mareotica, Chia, Falerna, Atque alia, atqua alia de meliore nota. Ebrius, atque satur laudat jejunia, seque Jactat, quod vetitis abstinet altilibus.
20. Ad Postumum coenam sibi datam narrantem.
Iste tuus, quam rex dederit tibi, Postume, coenam, Narras, ingratam texis et historiam. Parce istis Lydae in coetu; nidore culinae Hic nemo, aut vino ducimur, aut epulis. Mentem aliquid nobis quod pascat, dicere praestat, Explerit ventrem quid tibi, scire piget.
21. Ad Philippum de Polla frustra laudata.
Et faciem et claros Pollae, duo sidera, ocellos Laudasti multis non sine deliciis. Laude tua sed quam tua non sit facta, Philippe, Res docuit certo protinus indicio. Quippe domum reducem velles quum tollere curru, Te comitem ut fugeret, maluit ire pedes.
22. Ad quemdam, laudantem suam ipsius imaginem vero absimilem.
Jure istam laudas, tibi quam natura negavit, Formam quam pictor largiter adtribuit, Et tibi, sulcabant quae frontem, demere rugas, Et florem aetatis reddere qui potuit. Magnum est artifici verum exaequare: quid arte Verum tam longe vincere mirifica?
23. De Lyco sene curioso.
Per fora, perque vias fessus, fractusque senecta It Lycus et quaerit, quid sit in urbe novi. Hoc reor esse novum: fessum, fractumque senecta Quaerere tam cupide, quid sit in urbe novi.
24. Ad Cinnam inaniter gloriantem.
Mirificam dicis te palmam, Cinna, tulisse, Lignea dum ludo praelia conserimus, Quam cur mirificam pergas tam saepe vocare Tanto et cum fastu, nil equidem video. Mirificum ni forte putas, quod vel semel hostem Vicisti, victus tam male jam decies.
25. Ad Aulum omnia inaniter pollicentem.
Verborum largus, mihi re nil conficis, Aule; At re, non verbis est opus, Aule, mihi. Re mihi opus, clamo, rem parvam, perque pusillam Multis verborum millibus antefero. Haec summa est, fugiunt quae dicis vana per auras, Quod possim solidum prendere, fac aliquid.
26. De vetula, in hominum frequentiam veniente.
Miraris coetu vetulam se inferre frequenti, Non infert se se commoda, Quinte, aliis. Infert se soli sibi commoda. Non placet ipsa; Invenit ast ipsi quod tamen heic placeat.
27. Ad Aulum senem Aegles adolescentulae amicitiam expetentem.
Formosa est Aegle, vernatque in flore juventae, In foedo torpes horridus, heu, senio. Quod placet illa tibi, non miror; miror at, Aule, Quod te contra illi posse placere putas. Miror, ubi pugnant duo tam contraria, stulte Posse quod heic jungi credis amicitiam.
28. De Cinna doctorum amicitiis gloriante.
Jactat amicitias doctorum Cinna virorum; Laudo, si fieri doctus et ipse potest. Sin minus, abnormis, doctrina cassus et omni, Haud video, quorsum has jactet amicitias. Se ne putet magnum, quod magnos vixerit inter, Parvus monstroso corpore pumilio?
29. Ad Postumum, supra modum laudari volentem.
Carmina laudavi tua, Postume, largius aequo, Et mihi derisor jam prope, displicui. Nec tamen explevi, quo pruris, laudis amorem Atque malam videor parcus ob invidiam? Quid de te dicam vis tandem, Postume? Sat ne Esse putas, si te Moeonidae anteferam? Si dicam Phoebumque patrem, doctasque Camaenas Esse tuis victas, Postume, carminibus? Atque tibi toto Pindi decedere regno, Unus ut Aonio sis decus in nemore?
30. Ad Hermogenem medicum.
Quid tibi condoluit, narras; medicina levavit Quo tua te, narras omnibus, auxilio. Quaere alios, quaeso, testes; tibi credere soli De te narranti nolumus, Hermogene. Isto etenim pacto nemo non dicere possit, Se sibi vel raptum restituisse caput.
31. In Cinnam scabiosum, dexteram porrigentem.
Abradis qua pus, dextram ne porrige, amico, Serva hosti, si quem perdere, Cinna, voles. Dulcis amicitiae fructum proponis acerbum, Communem tecum si mihi vis scabiem.
32. Ad Gelliam, immani pinguedine sibi placentem.
Multo quae pingui distenta es, Gellia, sic ut Nulli non vasto corpore displiceas, Una places tamen [ERROR: no reftable :]places tamen] tamen Plena Ceres, thalamum scandere digna Jovis. Gaude Romuleas inter pinguissima nuptas, Quo mage foeda aliis, hoc mage pulchra tibi.
33. In Mantinium praepostere curiosum.
Nullam non aliam curat Mantinius artem; Artem dumtaxat negligit ille suam. Omni ergo sapiens alia perhibetur in arte, Artis at ignarus dicitur esse suae.
34. Ad Rufinum de decreto, quo ornatus est a sodalibus.
Grandia Romulei stulte consulta senatus Cum referunt sutor, fartor et ac lanius, Perquam amplis cum te verbis, Rufine, pusilli Ornat rectorem nempe sodalitii; aesopi ridens videor mi audire libellum, Humano fecit bruta ubi more loqui.
35. In maledicum.
Bos foenum in cornu, dicunt, fugiuntque. Menippus Foenum habet in lingua, dicimus et fugimus.
36. Ulmus vitem sustinens.
Nec trunco enodi, ramo nec pulchra comante Ulmus ego vitem sustineo eximiam. Ergo ultro studium impendit mihi sedulus omne, Meque aliis praefert villicus arboribus. Me videat rarae conjux quicumque puellae Civibus eximio cultus honore tumet.
37. Ad Quintum a nuptiis abhorrentem.
Uxorem hoc foedo quod non vis ducere saeclo, Laudo: malum est dici, Quinte, nec esse patrem. Esse suam quis enim prolem sibi norit, amantum Quam genuit denso foemina septa choro, Foemina, quae nullo, qua vult, custode vagatur, Ipsa sui custos una relicta sibi? Scilicet in mediis longum et versata periclis Evadat sanctae forma pudicitiae!
38. De Gellio, vetulam et foedam ducente.
Nec juvenem et foedam sibi duxit Gellius; uni Credidit haud aliter ducere posse sibi. Moribus his, juvenemque et pulchram ducere qui vult, Ducit amatorum millia multa domum, Et videt incertam prolem, natisque veretur Sitne sibi [ERROR: no reftable :]nempe: natis sibi Radelja , qualis dicitur esse pater.
39. Ad Quintum ducentem anum divitem.
Qui vocat ad thalamos te vafrum, Quinte, Cupido, Non Veneris, Pluti fertur at esse puer. Non quatit ille faces, multo fulgore coruscos Praeportat dextra blandus at aureolos. Ergo ducis anum juvenis, nec displicet aetas, Quin, reor, in diti conjuge sola placet.
40. In Lupum. De ejus nuptiis.
Et ditem et vetulam ducis, Lupe, laetus utroque Quod tibi praeda ingens, quod cito praeda venit.
41. Ad Gelliam anum juveni nubentem.
Ducit anum juvenis te, Gellia, dignus amari; Illo tu, censu captus at ille tuo est. Hymen ades Hymenaee, probo connubia: punctum, Utile qui dulci miscuit, omne tulit.
42. De Corvino homine ingeniosissimo et loquacissimo.
Ultimus et primus coetu est Corvinus in omni, Ultimus a sensu, primus ab ingenio. Mente acri cernit quae promi plurima possunt, Corde hebeti haud sentit promere quid deceat. Effutit quidvis, garrit, nugatur, ineptit, Multus et invitis ingruit auriculis. Ergo virum pariter mirari et spernere eumdem, Et magnum cogor dicere et exiguum.
43. Ad Gelliam amatori obnoxiam.
Tu domina es Quinti, quam te solet ille vocare? An magis es Quinti, Gellia, mancipium? Injecta certe dextra quum te modo traxit, Atque meo abduxit scilicet a latere, Ad latus atque sui jussit considere amici, Haec est mancipium, diximus, hic dominus.
44. De Antigene Pollae assidente.
Anterior sedit, dein dexter, deinde sinister, Usque foret Pollae ut proximus, Antigenes. Illa importuno tandem est irata: sedenti Ad latus et, verso corpore, terga dedit. Sic, quod restabat solum post cetera, sedit Antigenes Pollae denique posterior.
45. Ad Gelliam anum, querentem de amatoris levitate.
Odit anum, juvenem coluit quam Cinna, nec ille, Gellia, foeminea est, sed mage forma levis. Forma tibi mutata, idem manet ille; decoram Prosequitur, foeda laeditur a facie.
46. Ad comitem Augustinum
[ERROR: no reftable :]Augustinum] corr. ex Cajetanum
Tanam, de victoria in latrunculorum ludo relata.
Me victo, mire gaudes, ipsique videris, Tana, tibi lusor magnus et eximius, Rem gestam et narras, justo et prope digna triumpho, Me semel everso, praelia facta putas. Pulchrum est sic vinci, victor miretur ut hostis, Vix se victorem credat ut ipse sibi.
47. Ad Corvinum, in ludo latrunculorum victorem suum contemnentem.
Te semel atque iterum vici (quo denique pacto, Tute vide), vici te semel atque iterum; Te, Corvine, mihi, quam vis praeponito; multo Deterior, vici te semel atque iterum. Nullus ego lusor, tu primus: vici ego lusor Sed nullus primum te semel atque iterum.
48. Ad Corvinum ludo victum de ejus responso parum officioso.
Vici deterior meliorem; fassus id ipse Sum, Corvine, animo, pol, nimis ingenuo. Fassus ego quod sum, te dixti haud posse negare, Me spernens animo non satis ingenuo. Quare nil tribuam tibi posthac, nil mihi demam; Dicam, quod res est: vici ego bis, socii.
49. Ad Quintum de Herophila, ut vocat, sua.
Nullius est, quam, Quinte, "tuam" tu dicis. Amatur Innumeris, ullum non amat Herophile. Innumeros inter nam, qui certatis, amantes Nil non insulsum salsa puella videt. Despuit ergo omnes, te primum; nec sine risu Audit, cum toties dicitur esse "tua". Perge "tuam" sed tu quantum vis dicere, Quintum, Non erit, Herophile dicat ut esse "suum".
50. Ad Gelliam pulchram, sed insulsam.
Marmoream dico Venerem te, Gellia; pulchra es, Pulchra, sed insulso pectore frigidula.
51. Aliud.
Marmoream dico Venerem te, Gellia; pulchra es, Pulchra, lapis pulchro quo solet esse modo: Excors, elinguis, mentem nil mi afficis ipsam, Spectaclum solis frigida stas oculis.
52. Ad Aulum, cur Pollae dicta parum animadvertat.
Aule, parum sentis, loquitur quae Polla, loquentem Quod Pollam sentis, ceu reor, Aule nimis. Illa tuos sensus prorsum tibi vindicat uni, Et dicens dictis officit ipsa suis. Forma, lepos, blandi vultus et quidquid amatur Mentem opplent, tenues dictum abit in Zephyros.
53. [ = Sat. 945]
Ad Flaccum de Aulo Phyllidem invisente. Sola domi ne sit Phyllis, huc ventitat Aulus, Auli si dicto credere, Flacce, juvat. Sin mage rem veram, quam dictum quaeris inane, Huc, ne sit solus, ventitat assidue. Illi nam, procul est cum Phyllis pulchra, videtur Esse sibi solus millibus in mediis.
54. Ad Antigenem de multiplici doctrina.
Philosophus, rhetor, vates, terraeque, polique Mensor, cuncta simul scilicet, esse cupis. Esto unum, si vere aliquid vis esse. Videri Multa potes, fieri non potes, Antigene. Conflatam tribus e formis scis nempe Chimaeram In solis vatum vivere carminibus.
55. Ad Graecinum, artium peritum sermone tenus.
Artificum te more loqui, Graecine, fatemur; More aliquid malim te facere artificum. Parvum aliquid, quidvis, pronum est, utcumque crepare Docti quae faciunt, omnia, nec facere. Stratus humi ut si quis, coeno et demersus in alto Narret de nisu plurima Daedaleo.
56. Ad Quintum, de ejus carmine a Gellia contempto.
Quod scripsti, carmen spernit male Gellia, Quinte, Prorsus et insulsum dictitat ac fatuum. Vis multa incipiat jam coelo attollere laude, Atque ipso dignum dicere Moeonida? Cujus amat faciem, Musam et se credit amare, Dic pulchro id scriptum carmen ab Antigene.
57. Ad Corvinum, de malo carmine ab eo scripto.
Scribere te ut velles carmen, Corvine, [ERROR: no reftable :]Corvine] corr . ex Cervine rogavi, Id tu es, facturum te, mihi pollicitus; Nec fecisse reor. Quod mittis carmen, amice, Non carmen, nugas at video esse meras. Quod potes ergo, velis modo si contendere curam, Quoque vales, uti largiter ingenio, Fac aliud mittas dignum te; ni facis, usque Clamabo: Sanctam prodis, amice, fidem.
58. In librum praeclarum, auctoris inepti nomine inscriptum.
Dic, liber, auctorem verum; cur, caetera verax, Lectorem solo decipis in titulo? Cur parvum stulte mentiris, magne, parentem, Pygmaeo natum dicis et Enceladum? Quod si qua fieri potuit tamen, hercule posse Nil quidquam fieri non puto prodigii.
59. De Varo erga vetulam officioso.
Assidue vetulam Varus visitque colitque, Illa viro lautas instruit usque dapes, Et, si quando egeat, nummos praebere parata est; Haud miror vetulam quod colit assidue. Mirer, qui tantum se se ac sua commoda curet, Haec quae non faciat, si coleret juvenem.
60. Ad Tullam. Lusus.
Tulla, ego prae flavo quam spernar Thyrside, flos me Illius et flores me docuere mei. Ipse tibi multos, unum dedit ille; locatus In medio est pulchre, quem dedit ille, sinu. Quos dedi ego, positi foede sine honore jacebant, Contempto pudor et ludibrium domino, Qui miser indoluit, nec se se flore decoro, Victum floridula sensit at esse gena.
61. Ad Hortalum.
Stultus eras juvenis, senior sapis, Hortale; miror: Fructum, quae florem non tulit, arbor habet.
62. Ad Varum hominem foedissimum a gravi morbo convalescentem.
Pulchra vorat, foedis mors abstinet. Haud ego miror, Te, Vare, a morbo convaluisse gravi. Ista sibi faciet species vel Nestoris annos, Vel multa incanae saecula Deiphobes. Si quisque est vivax, quam foedus, non erit hercle Quisquam aequet vitae ut tempora longa tuae.
63. Aliud.
Mors foeda est, multo es tu morte at foedior ipsa; Te viso extimuit, cepit et illa fugam.
64. De Polla et Varo, illa virili, hoc muliebri forma praedito.
Polla vir est, faciem si spectes, foemina Varus; Hic Venus, Alcides dicitur illa mihi. Pulchri ambo, faciem si possint vertere, Varus Si Pollae, Varo Polla foret similis. Num quando id fieri nequit, ambo turpibus aeque Censendi in monstris: haec vir et hic mulier.
65. Ad Antigenem. De ejus carmine.
Antigenes, me, flave, tuo de carmine cogis Nempe meum quod sit dicere judicium. Dicam equidem: Es visus caelum ferri super altum, Et miser insanis ausibus excidere: Ut curru excussus Phaeton, pennisque solutis Icarus, ille Pado est obrutus, hic pelago. Tres eritis posthac testes, quam stulta juventa est: Icarus et Phaeton, flavus et Antigenes.
66. Ad Pollam de Thyrside
Plurima de flavo narras mihi, Thyrside, Polla, Meque doces, quanto polleat ingenio, Quam salsus, quam sit lepidus, quam suavis in aures Flexanimo et mentes influat eloquio. Haec me saepe doces, inculcas haec mihi saepe, Quorum nil soleo credere, Polla, tibi. Nil, toties doctus, didici tamen, hoc nisi solum, Uri te flavo in Thyrside non modice.
67. Ad Varum ducta uxore maerentem. Lusus.
Ante alias odio est uxor sua cuique, quod uxor Cuique sua est omnes notior ante alias. Sic natura mali est: potis est ignota placere, Nota eadem fuerit quo mage, respuitur. Haec, tantum visae dum captus amore puellae Flagrabas cupido, Vare, tibi occinui. Risisti: deducta domum tua Gellia, nunc te Quae tu risisti, vera fuisse docet.
68. Ad Pantagatum lusorem imperitum.
Longo abeas mire victus cur denique ludo, Saepe soles causas dicere, Pantagate, Quas quoties numeras tam multas ore diserto, Vere aliquid dici non ego diffiteor. Una sed est etiam causa hercle, haud digna taceri, Ludum quod nescis ludere, Pantagate.
69.
Ad Postumum, hominem ingenio nec satis parvo, nec satis magno. Vel minus ingenii, vel plus tibi, Postume, inesse Optarim, turbes omnia ne toties; Dum tibi praefidens conaris grandia, dum, quae Conaris, nescis, quae decet, efficere.
70. Ad Gallam.
Foemineo in cultu Venerem, in cultuque virili, Te vates puerum, Galla, vocat Veneris; Quae pol tam facie Venerem, quam corporis ista Immani Veneris mole refers puerum.
71. Ad Aulum, convivio, quod numquam praebeat, leges scribentem.
Scribis conviviis leges, conviva nec ullus, Aule, tibi est unquam, nec reor ullus erit. Sic olim leges non ulla aetate futuris Divinus scripsit civibus ille Plato.
72. Ad Marcum. De carmine ab eo scripto: In auriculam puellae.
Foedi aliquid monstri, credo, est tua, Marce, puella, Cujus tu carmen scribis in auriculum. Foeda oculis, foeda illa genis et foeda labello est, Una cui laudem quaeris ab auricula. Formosum id solum dicens, lepidumque, ubi nullus Aut minimus formae possit inesse lepos.
73. Ad Quintum.
Foemineae cur, Quinte, manu das oscula? Si sunt Frigida, nil sapiunt; si caluere, nocent.
74. Aliud. Ad eumdem.
Foemineae quod saepe manu das oscula, dicis, Uno te duci scilicet officio. Credo equidem; at video, quo quaeque est pulchrior, huc te, Quinte, isto duci valdius officio.
75. Ad Phyllin, auream invisat iniquo animo.
Visere te, ut placeam, non est grave; pol grave, Phylli, est Visere te toties ut tibi displiceam. Ut metuam (vultu excipior tam, Phylli, severo) Ut metuam saltem ne tibi displiceam.
76. De Gellia canente vultu semper ad risum composito.
Risu diducit rictum, cum Gellia cantat, Interdum id fieri confiteor lepide. Sed lepide interdum quod fit, semper facit illa, Semper et idcirco nil magis illepidum est.
77. Ad Gelliam, cur ad ea, quae Varus dicat, animum advertere nequeat.
Quid Varus dicat, cur mentem advertere non quis, Saepe rogas, dicam more meo ingenue. Quod nimium advertis mentem ipsi tute loquenti, His non advertis, Gellia, quae loquitur. Dicta animum praeter nequaquam admissa feruntur; Omnem, qui dicit, quod tenet ipsum animum. Advertes curam verbis, avertere ab ipso Tantisper curam si potes incipere.
78. Ad Quintum, in aurem loquentem.
Quinte, soles Pollae secretam dicere in aurem Plurima, quae turba dicere teste licet. Optas eximius nam credo, Quinte, videri, Arcta illi ante omnes junctus amicitia. Laudo, quod clara respondet voce puella; Omnis, Quinte, perit sic tibi gloriola.
79. [ Var. 198]
Ad Lycotam clamosum in disputando. Quae statui, vasta propugnas voce, Lycota, Sic, nihil ut contra dicere mi liceat. Hiscere nam quidquid coepi, miser opprimor ista Clamoris subito vi prope Stentorei; Qui simul ac demum sicca jam fame residet, Quae mihi opus, dicam leniter ac leviter. Fors erit, haud paullo qui me potiora loquentem Audiat arrectis auribus, atque probet.
80. Ad Pollam. De Euno.
Miraris tu, Polla, mihi quod non placet Eunus; Miror ego contra, quod placet ille tibi. Stulte ambo: queis vir non possit, foemina possit Nempe capi, parvas ille habet illecebras.
81. Ad Pholoen. De Lycida.
Pallidus est Lycidas, macer est heu corpore nullo. Squallidus aridula vix tegit ossa cute, Crura queam graciles vere dixisse bacillos; Judicio est, Pholoe, pulcher at ille tuo. Felix! Rivalem haud metues: pulcher tibi soli, Nunquam erit, ut Lycidas desinat esse tuus.
82. Ad Quintum, sua carmina ostendere nolentem.
Carmina, quae scripsti, gestisque ostendere multis, Oratus precibus promere, Quinte, negas. Plectam ego te ut meritus, poenam dabis et mihi pendes, Esse nihil gravius quo pote, supplicium. Quid facies, inquis? Quae nunc tu promere non vis, Cum promes, aures claudam ego carminibus.
83. Ad Cinnam, mirantem hominem senem venire in theatrum.
Miraris, mi Cinna, senem se inferre theatro, Cur non miraris, vivere, Cinna, senem? Cur non, consenuit quisquis, vivum atque videntem Ipsum se tumulo condere, Cinna, jubes?
84. In hospitae discessu.
Phyllis abit longe: sensi nunc scilicet esse Hoc mea quod visum est mi domus, hospitium.
85. Ad Celiam.
Deduci a claudo fultam ut te, Celia, vidi; Mulciber ille mihi, tu mihi visa Venus.
86. Ad Quintum.
Armiger abduxit claudo tibi, Quinte, Lycorin; Mavors Vulcano surripuit Venerem.
87. In Alfanum, Asdenti carmen recitantem in laudem Pii VI. Pontificis Maximi.
Alfanus magnum dum coelo attolere Sextum Optat, carminibus nec valet ipse suis, Asdenti carmen sublegit, nec tamen ullo Se adstrinxit furto, quod miser arguitur; Invito nec enim domino id fecisse videtur, Ipsis qui, credo, gaudet in Elysiis, Sextum, quem vivus mirari nempe solebat, Ornari extincti qualibet ingenio.
88. De Marcella viro imperante.
Marcellam Crassi vocitant de more; vocare Crassum Marcellae contra ego sed soleo. Uxorem nec enim sibi Crassus vindicat, omni Usque sibi imperio vindicat illa virum.
89. Qua re Caecilianus se ipse laudet.
Laudes ipse tuas nobis quod saepe recenses, Posse quidem ignosci, Caeciliane, puto. Officium cupido quod vult praestare virorum Nemo alius, praestas scilicet ipse sibi.
90. In mathematicum, qui Fabullum deformem dixerat.
[ERROR: no reftable :]In mathematicum, qui Fabullum deformem dixerat] Cur Gallus
Fabullum deformem dicat Radelja
Deformem dicis, geometres Galle, Fabullum, Cui mirus formae ridet in ore lepos. Ultra ne crepidam sutor; scit dicere quantum Sit corpus, nescit quale mathematicus.
91. In eumdem non nomine, sed natione Gallum.
[ERROR: no reftable :]In eumdem non nomine, sed natione Gallum] In idem
argumentum.Radelja
Gratia quem formae commendat rara, Fabullum Deformem ac foedum dicere, Galle, soles. Credo, Alpes citra quod natus: Gallus at idem Si foret, aequaret Nirea, vel Paridem.
92. In Cinnam, se sibi uni inservire velle dicentem.
Tandem more tuo dicis te vivere velle, Quidquid agas, uni commodus ipse tibi. Cinna, vale; fugio: nam qui sibi commodus uni Esse parat, nulli non parat esse gravis.
93. Ad Aulum, viros ingenio praestantes vitantem.
Ingenio si quis pollet, vitasque, fugisque, Aule, virum. Quid? Num despicis ingenium? Ingenium, quod quid melius natura creavit? Quid sibi mens possit fingere amabilius? Nil minus, at magnos prope ne videare pusillus, Id metuis: miror jam nihil, Aule; sapis.
94.
De Aegles mutabilitate in exercendis amoribus. Mopse, doles Lycidam tua quod tibi praetulit Aegle, Praeque illo jam te deputat esse nihil. Parce queri. Praefert illum nunc omnibus, illi Ipsum te rursus praeferet, aut alium. Ut levis est, longos haud unquam exercet amores. It, redit, incaeptum saepe recurrit iter. Ipsam se, credo (tanta inconstantia menti est!), Mobilis alterna spernit, amatque vice.
95. Ad Gelliam immanes mitras gerentem.
Immanes inter mitras [ERROR: no reftable :]inter mitras] mitras Parva tuam video, Gellia, vix faciem. Et soleo velis tot plexo conque voluto Ornatu in capitis quaerere saepe caput.
96.
De foeminea forma Cinnae. Pulcher erat juvenis muliebri corpore Cinna, Esse et adhuc pulchrum se putat ille senex. Fallitur: est visus quondam formosa puella, Corpore nunc gracili foeda videtur anus.
97.
Ad Postumum, ut ne nimis loquatur. Quaeris pauca loqui possis quanam arte. Taceri Quidquid erit dignum, Postume, si taceas. At metuo, es nimium ne qui nunc garrulus, ipso Fias verborum parcior Harpocrate.
98. [ = Sat. 45]
De Phyllidis felicitate in fatuis ac foedis amandis. Phyllis amat mentem fatuos et corpora foedos. Felix! Nemo illi, quos amat, eripiet.
99. [ = Sat. 44]
Cur praesente Corvino taceat Polla. Cur taceat, Pollam rogitas, Corvine. Recede Tu procul; id quisquam non erit ut rogitet.
100. De Phyllidis in amantes mutabilitate.
Fallere quae fertur, Phyllis non fallit amantes; Nullum ficte, omnes diligit ast breviter. Nec tantum apparet, parvo post tempore sed fit, Mire mutato pectore, prorsum alia. Nescit quid fraudes, nescit constantia quid sit. Nulla usquam est mulier verior et levior.
101. De Phyllide, neminem nisi cultores suos probante.
Qui te, Phylli, colit, re mirus praestat in omni; At qui te contra non colit, est nihili. Dic, ipsam num te virtutem reris? Ut ille Sit major quisquis te mage, Phylli, colit?
102. In Cinnamum insipientiam
[ERROR: no reftable :]insipientiam] corr. ex inspientiam
suam loquendo prodentem.
Scire aliquid tacitum credo: nil scire loquentem Ut credam interdum, Cinname, sollicitor. Omnia, quae dicis, tam sordent, illa videri Ut possit fossor dicere, non medicus. Quam ni vis ob rem contemni, Cinname, disce Jam non Hippocratis scita, sed Harpocratis.
103.
Ad Quintum, aleae damna Lydae narrantem. Quantum nummorum tibi dempserit alea pernox, Quod Lydae narras, non erit ut noceat. Verum id, Quinte, aliis noli narrare puellis, Excussum nummis ne male despiciant.
104. Ad Varum, ob honores Romanae togae intumescentem.
Qui nihili est, quamvis nullo non auctus honore Clareat, ille tamen non minus est nihili. Hoc moneo te, Vare, tibi si forte videris Magnus Romuleae factus honore togae.
105.
In malum poetam, quem maeroris levandi causa scribere jussit. Maeroris magna pressus ne mole fatiscas, Jussi te carmen scribere laetificum. Jussi et prospexi pulchre tibi; nam tuus ille Maeror jam nubes fugit in aerias. At male consului nobis; queis carmen ineptum Immanem adduxit, Pontice, maestitiam.
106. [ = Sat. 629]
Ad Tullam omnia festinantem. [ERROR: no reftable :]Vide Satyr. 628. Radelja Omnia festinas, maturo tempore, Tulla, Nil peragis, studio parce quieta tuo. Ut tibi praescriptam nil denique fiat ad horam, Quamvis desideas, non minus efficias.
107. Ad Gelliam de Cinna semper ei ad aurem secreto insussurante.
Gellia, praecipuum tibi se vult Cinna putari; Ergo secretam garrit in auriculam, Seu pluvio dicat densari nubila caelo, Seu Boreae culpet flamina, sive Noti, Sive aliquid narret factum, dictumve, quod omni Jam nemo quisquam nesciat e populo. Ulcisci pulchre vis tandem, Gellia, ineptum, Frigidulam et vanae affundere gloriolae? Dic clare quidquid respondes. Proditus hercle Obgannire auri desinet ille tuae.
108. Cur medicos fugiat.
Quam possum fugio medicos: audire cruore Et pure et merdis omnia plane piget.
109. In medicum tristitiam morbis narrandis cientem.
Laetus eram; venio tibi nunc heu maestus, amice. Nescio quae medicum fors mala in Hermogenem Egit me incautum, mihi nil et tale verentem. Is me conspectum protinus arripuit, Is morbos centum centenaque funera narrans, Omnes mi ex omni pectore laetitias Expulit et misero frontem contraxit et atra Complevit maestum nube supercilium.
110. Cur melius Postumo valeat.
Quaeris, cur valeam melius te, Postume? Dicam: Una mihi morbi est causa; tibi geminae. Mi natura modo fert morbos: at tibi, praeter Naturam, morbos fert etiam medicus.
111. De senectutis immunitatibus.
Quid mihi contulerit, quam laudo, saepe, senectus, Tulla, rogas? Forma ut laeter et ipse tua, Et tecum ut crebro verser, possimque videri Ut tuus, interea sim tamen usque meus.
112.
In narratorem tristem morborum. Si quis forte levi risu quassator ineptus, Laetitiae si quis ponere fraena cupit, Is medicum, morbos narrantem scilicet omnes, Morborum et causas, audiat Hermocratem.
113. De malefactis ad pacandam Lesbiam adhibendis.
Quo cupio magis usque, magis quo conor, amicam Esse mihi hoc video te minus atque minus. Frustra est alternum quidquid progignit amorem, Quidquid amicitiam jungere suevit obest. Officiis parcam posthac; maledictaque, Phylli, Te mea jam, mea te jam malefacta petent. Experiar, possitne odio mollescere tandem Effera, quae durat, pectora mitis amor.
114. Ad Varum, male odium in Tullam cientem.
Dignam odio Tullam, sic, Vare, ostendis, in illam, Arserit ut miro pectore amore mihi.
115.
De mutuis commodis in ingenio dissimili. Pulchre cum Quinto mihi convenit. Ille docere Semper amat, semper discere at ipse aliquid. Illum multa loqui, garritu et parcere nunquam, Me, cum res poscit, dicere pauca juvat. Sic est ille mihi, sum sic ego commodus illi, Dissimili et mire jungimur ingenio.
116.
Conjugii bona ex adversis conjugum studiis. Afra Lino gravis est, Afrae Linus. Hoc fit ut ambo Longe semoti vivere discupiant, Et, sibi secedens ipsi dum consulit, aeque Optatis alter serviat alterius. Hic amor est, credo, quem dixti, Lesbia: Conjux Alter enim alterius vultque paratque bonum.
117. In Menippum senem inter foeminas ineptientem.
Aequalem Priamo rugis, multaque Menippum Quem possis merito dicere canitie. Foemineo in coetu stulte cum blandus ineptit Omnimodis flavum dixeris esse Parin: Nec tamen idcirco metuas ne corda calescat Ulla Helene, blandum ne velit ulla sequi.
118. In militis gloriosi socordiam.
Egregius miles magna hostem voce lacessit Lolius et saevas intonat ore minas. Quid contra inclamet, si forte haud territus ille? Corripit indecorem territus ipse fugam?
119.
De mitella minus Tullam decente. Optavit mirata tuam sibi Tulla mitellam, Illam aeque se se posse decere putans. Illa sed haud decuit: deerat namque ista venustas, Qua tu, quidquid habes, Lyda, decenter habes.
120. In Coranum medicum medicos culpantem.
Quotquot sunt medicos carpit, culpatque Coranus; Omnibus ignotam solus it ille viam. Rectum et forsan iter solus tenet, ipse periclo Sanus at id metuam discere velle meo.
121. [ = Sat. 47]
De pulchritudine. Forma quid est? Fulsit quae mira tempore parvo Quum specie, in rugas desinit ac senium.
122. De terrifica Pholoes deformitate.
Immodicus formae si quis mirator honestae aegrum foemineo pectus ab igne calet, Annosam videat Pholoen, foeda ora, fluentes Usque oculos, raro jam sine crine caput, Dispeream veluti visa ni Gorgone, versos Frigeat extincto saxeus igne sinus.
123.
De Aegle Antigeni semper annuente. Aegle oculis audit, non auribus: omnia pulchra Jurat, quae pulcher dixerit Antigenes.
124. Ad Postumum uxori servientem.
Uxori servire tuae te, Postume, dicunt. Ultro si servis gratulor: illa sibi Invitum dura sin vi servire coegit, Miror stultitiam, dulcis amice, tuam.
125.
Ad hominem importunum. Num quid forte vacem, rogitas. Mihi Cinna (molestus Quin misero tandem desinis esse?) vaco.
126. De amore Celsi et de Phyllidis fastidio.
Phyllida Celsus amat, Celsum fastidit et odit Phyllis, laude, reor, dignus uterque pari. Aequus et ille suum tribuit jus Phyllidis; et illi Jus tribuit Phyllis non minus aequa suum.
127. De Quintilla uxore Crassum illustrante.
Quintillam Crassi dicunt: ego discere semper Crassum Quintillae verius at soleo. Major laude virum longe praeit illa minorem, Ac tota late claret in urbe magis; Crassus et ipse, reor, cum vult praeclarus haberi, Quintillae sese praedicat esse virum.
128. In Ponticum Iliadem dono postulantem.
Mi versam Iliadem, poscis tibi, Pontice, dono; Credo lecta tibi quod placet eximie. Verum id quod credo, certo ut pernoscere possim, Blanditim dono quam tibi poscis, eme.
129. In hominem imperiosum.
Nullo non isti parebis tempore? Sic te Arbitrio saevus verset agatque suo? Sic, quam tute aliis coleris, tam postulet a te, Mutatis foede partibus, ipse coli? Qui modo cum venit caeptum te abrumpere torvus Jussit opus, tota et mente vacare sibi.
130. Ad Marcum de sua cum eo amicitia.
Ne quid, Marce, nimis: primus quod dicor, amicos Inter postremus suspicor esse tuos.
131. Certamen inter Tullum et Pollam.
Tulle, doces Pollam; te dedocet illa. Quid? Istud Certamen quorsum denique, Tulle, cadet? Illa, erit ut sapiat, quod non pote; quod pote contra, An magis, ut pariter tu quoque desipias? Vita istud (crebro vincunt pejora) periclum. Te tua jam perdent stulta magisteria.
132. Ad Avitum interpellatorem quaerentem quam valeat et quam sit districtus.
Quaeris, quam valeam, quam sim districtus, Avite. Nec valeo et rebus distrahor innumeris, Quandocumque aliquis, notus mihi nomine tantum, Me vexare aliquo forte labore parat.
133. Cui deo pro medicis litandum sit.
Almae cum medicis male convenit, Aule, saluti. Alma fame affligit namque salus medicos. Et medici invisam tristes odere salutem, Atque homines divam perdere saepe solent. Quare pro medico facies cum sacra, saluti Non te, sed morbis, Aule, litare decet.
134. Ad Gelliam amorem pro genere atque opibus perperam partientem.
Ut genus est, ut opes, cuivis partiris amorem. Si scis, quid sit amor, Gellia, dispeream.
135. Ad Gelliam de Thyrsidis nomine commutato.
Quam sensum haud subeat praesens tibi, Gellia, Thyrsis, Ex re parva equidem, sed liquido edidici. Quum discedentem visa es nec nosse, vocasti Nec Thyrsin, verso nomine sed Lycidam.
136. De se a Tulla spreto.
Tullae spretus ego dolui. Quid Tulla? Dolorem Saeva meum sensit, nec tamen indoluit. Posthac, quandoquidem satis est mi cognita, spernet Me quam vult, spretus non erit ut doleam.
137. Ad Glauciam non re, sed verbis tantummodo officiosum.
Num quid opus, rogitavis. Nil, Glaucia, praeter amicum, Sponte sua videat qui mihi quid sit opus.
138. Non.
Quas Lacedaemonii poscenti haud aequa Philippo, Has tibi ego mitto tres modo literulas; Quas nisi vis mitti tam duras, tamque molestas, Quod superest unum, fac magis aequa roges.
139. Ad Accam retia assiduo labore texentem.
Noctes, atque dies quid retia texere gaudes? Anne opus ut mores indicet, Acca, tuos?
140. De Nice uni Varo pulchra.
Nice uni Varo est pulcherrima: cetera pulchram Turba negat. Varus lumina solus habet? Luminibus caret an solus; nec vera, sed, ipse Quae sibi mente solet fingere, falsa videt.
141. De falso Tullae judicio.
Qui ferus est aliis, comis tibi Flaccus; habeto Comem, Tulla; ferum dici aliis sinito. Id si ferre nequis: dic illi, praebeat ut se Talem aliis, qualem praebuit usque tibi.
142. De insulsis salibus Plauti.
Sal nunquam Actaeum credo gustasse, tuos qui Insulsos possunt, Plaute, probare sales, Queis cum Romulidum plaudebat vulgus, agresti Graecia nondum artes intulerat Latio. Sic homines foeda vixerunt glande beati, Cum fruges nondum severat alma Ceres.
143. Ad amicum vulgo male audientem.
Nolo ego pol vulgus de te quae narrat, amice, Credere. Si vulgus vera tamen loquitur, Te tibi dissimilem miror doleoque, tuique Exopto fias rursus ut assimilis.
144. Peccasse aliquid in carmine timet quod laudetur a Cinna.
Cinna, meum carmen laudasti denique. Ne quid Magnum peccassem in carmine, pertimui.
145. De Gellia, se non mutabilem profitente.
Dicit mutari nunquam se Gellia. Quidni, Quod dicit, vere dici ego confiteor? Omni se in vita nunquam ipsam desiit, omni In vita nunquam coepit amare alios.
146. De Aegle neminem inveniente quem redamet.
Quaerit amicitias et multos invenit Aegle, Quos amet, haud ullum putida, quem redamet. Nam petit ignotum, notum fugit: optat amari, Odit amatorem semper acerba suum.
147. Ad Gelliam nimis genio indulgentem.
Quid deceat quid non, scis pulchre, Gellia, cunctas Officii et leges una docere potes. Varum animo indulges nimium: jucunda voluptas Captam saepe suis abripit illecebris. Hinc et blanda novos juvenes curasque, fovesque, Et longum notos negligit hirta senes.
148. Ad Marcum jactantem senectutem.
Annosam toties qui jactas, Marce, senectam, Decoxisse, aliquod num decus esse putas?
149. Quid in Rullo ob stultitiam beato censeat invidendum.
Esse mihi invidiae dicis te, Rulle; nec hercle Diffiteor: sed scin' quid tibi ego invideam? Invideo talis quod te non spernis et esse Non risu dignum credis, at invidia. Hanc tibi pol, laetum quae te facit, atque beatum, Hanc tibi ego, fateor, stultitiam invideo.
150. De viro uxoris taedio saepius ab urbe discedente.
Cur procul externas toties se ferret in oras, Perstabat miserum Polla rogare virum. Ingemuit tandem ille: "Invisam iratus" et "urbem" Dixit, non ausus dicere, "Te fugio".
151. Ad Phyllida, frustra amorem celare conantem.
Frustra, Phylli, tegis, frustra mentiris amorem: Crede mihi, haud dubiis proderis indiciis. Nec fictam potis es pro vera obtrudere flammam, Nec veram potis es, gliscit ubi, occulere. Vafras ergo aliis linque artes: tu sine fuco Mentem aperi, missis fraudibus, ingenuam.
152.
[ERROR: no reftable :]De Varrone et Aulo, altero docto, indocto altero.
Krša
Doctior ante omnes Varo tacet: omnis at expers Doctrinae haud unquam desinis, Aule, loqui. Quam bene res habeat, si, versis partibus, ultro Tuque tacere velis et velit ille loqui.
153.
[ERROR: no reftable :]De scriptore inepto. Krša
Nil prior eloquitur, respondet pauca Menecles, Dein subito elinguem se facit Harpocratem. Fallimur, an spernit nos, nostraque scriptor ineptus, Cum sola et mavult posteritate loqui?
154.
[ERROR: no reftable :]Ad Quintum, ut aliquid novi in scribendo moliatur.
Krša
Jam vires animus sumpsit cum corpore, jam te Ingenio par est fidere, Quinte, tuo. Jam par est veterum vestigia linquere vatum, Et ferri audaci, qua via nulla, pede; Nec timide Flacci venari, aut verba Catulli, Fortiter at, quidquid res jubet ipsa, loqui. Haec facit eximios fiducia certa poetas, Haec celeri claros tollit in astra rota. Sic dux, sic princeps laudabere: pone sequetur Caetera Apollinei turba minuta gregis. 10
155.
[ERROR: no reftable :]Quare Gellia Cinnamum spernat. Krša
Gellia formosum te spernit, Cinname. Quid ni Spernat, nummorum cui sciat esse nihil? Tu faciem interea curas: rem, Cinname, cura. Odit vel pulchram Gellia pauperiem, Et stultam vocat eximie, quae foemina nuptum It cum formoso conjuge, ut esuriat.
156.
[ERROR: no reftable :]De Stilpone qui avem in coena conspectam nequaquam
gustaverat. Krša
Conspectam in coena, quam spe jam jamque vorabat, Vidit ubi Stilpo ferri alio volucrem, Flevit, ut Atrides fertur flevisse, Lacaenam Quum Phrygius raperet per freta vasta Paris. Et nunc raptorem contra furit ac prope bellum Orditur bello tristius Iliaco.
157.
[ERROR: no reftable :]De coena a Mancia parata. Krša
Si placet, esurias mecum, inquit Mancia, dici Ut solet, hocce joco dictum ego credideram. Mox vere dictum sensi: tam pauca paravit, Illa ut non fuerit coena, sed esuries.
158.
[ERROR: no reftable :]In Rufinum domi, non foris stomacho parcentem.
Krša
Parcere te stomacho dicis, Rufine; crumenae Te potius dico parcere at ipse tuae, Nam quoties coenare foris tibi contigit usquam, Pol nunquam vidi parcere te stomacho.
159.
[ERROR: no reftable :]De Lycabante sternuente. Krša
Credideram ad terram subito ruere omnia casu. Respexi: horrendum sternuerat Lycabas.
160.
[ERROR: no reftable :]Quare Marsia Gallo mille nummos dono dederit.
Krša
Mutua poscebas quem tu duo millia nummum, Mille tibi dono Marsia, Galle, dedit. Laudo equidem, sed enim nil miror: maluit ille, Quam totum, partem perdere dimidiam.
161.
[ERROR: no reftable :]In bonum oratorem, eumdemque malum poetam.
Krša
Abde citus, citus abde aliquo tua carmina, Tucca, Cunctaque da flammis, dum licet, aut Tiberi; Diceris orator ne qui bonus hercle, poeta Jam dici multo pessimus incipias.
162.
[ERROR: no reftable :]Inutilem esse Quinto curatorem. Krša
Additus est Quinto curator: Quintus egere Curatore negat se, queriturque datum. Et merito: accisa re curatoris egebat; Hausta, curator, jam nihil est, quod agat.
163. De munere poetae misso.
Aeolus, ut perhibent, mirandum munus Ulyssi Utrem ventorum praebuit Hippotades. Et meus hic multo ventosior Aeolus hanc mi Inflato parvam corpore misit avem. Aligeros habeas tibi ventos flabraque, amice; Auris non vescor, quae stomachum excrucient.
164. De Tulla pulchra, at pingui ingenio.
Qui Tullam vidit, nec laudat captus amore, Huic pectus duro, durius est lapide. Qui Tullam audivit, posito nec spernit amore, Ingenium huic pingui pinguius est larido.
165.
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
Irae renovant amores. Nec te Flaccus amat, nec tu illum, Lydia, vere; Irasci nunquam nam video alterutrum. Ira ubi succensos crebro non ventilat ignes, Languescit parvo tempore lentus amor.
166. Ad Gelliam.
I. Non unum, omnes, cara omnibus, alloquatur. [ERROR: no reftable :]Ne unum, sed omnes, cara omnibus, alloquatur. Kr š a Cunctis cara, uni cur te das, Gellia, et omni Unum de coetu perpetuo alloqueris? Circum alii mussant taciti, spernique dolent se, Ullo tam multos esse nec in numero, Nullo hercle in numero, cum solo sola videris Quod tibi, longe alios esse, nec esse putas. Iste, quidem fateor, nulli non dignus amari est, Nullum non praestat dotibus eximiis. Desine, sed dulces tu desine laedere amicos; Cunctis cara, omnes jam precor, alloquere.
167. II. In idem argumentum.
Gaude, laeta cohors, en comis Gellia nullum Negligit, aeque omnes curat et alloquitur. Paullisper num gaude, aderit jam Celsus, in auras At tenues venti gaudia nostra ferent. Unus erit, solum quem curet, cuique loquatur: Nos erimus nullo, quot sumus, in numero.
168. (Rem narrat Plutarchus.)
Demonidi claudo, pedibusque immane tumenti Fur malus exutas sustulerat crepidas. Ille videns fugientem exclamat: Juppiter istae Faxit ut usque tibi conveniant crepidae!
169.
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
In Cinnam amoenae villulae contemptorem. Villula, quam blandi mulcet levis aura Favoni, Atque hilarat rivus lene fluentis aquae, Et nemus et laetis vernantia floribus arva, Roscidus et varia fertilis hortus ope, Et volucrum argutae per frondea tecta querelae, Quaeque thymum circa dulce susurrat apis, Te ne meus potuit contemptam linquere Cinna? Tene meus talem spernere Cinna potest? Non impune tamen; gaudentes rure Camoenae Namque viro irasci protinus incipient, Nec male contempto dictabunt talia posthac, Qualia in his lusit carmina saepe locis.
170. Amici commoda mutui facere debent.
[ERROR: no reftable :]Amicis inter se mutuo bene facere debere.
Krša
Fert claudum caecus, caecum regit ille: sodales Mutua sic faciunt commoda perpetuos. Ingenio tu, Quinte, meo saepe uteris, uti Nunquam vis manibus me pedibusve tuis, Vel curru, vel equo. Valeas, mi Quinte, sodalem Quaere alium, aut leges disce sodalitii.
171.
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
Gallo dulce vel uno oculo videre fugam hostis. [ERROR: no reftable :]Gallo dulce esse vel uno oculo videre fugam hostis. Kr š a Gallo, dum sequitur fugientem fervidus hostem, Allubens oculo est fixa sagitta, manu Ille premens vulnus; tamen, inquit, dulce vel uno Est oculo vestram posse videre fugam.
172.
[ERROR: no reftable :](ut supra) Quare timeat Postumo, ne uxor ejus malefida fiat.
Krša
Uxorem dicis malefida, Postume; ob ipsum Id tibi nec, fiat ne malefida, times?
173.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
Nec fidendum, nec ultra diffidendum uxori. [ERROR: no reftable :]Nec fidendum, nec ultra modum diffidendum uxori. Krša Uxori nec fide tuae, diffide nec ultra, Quinte, modum: fert res utraque perniciem. Altera nam fraenum demit res, altera suevit Praecipiti ad casum subdere calcar equo.
174.
[ERROR: no reftable :](ut supra) Krša
Veras esse amicitias, quas virtus formarit. Gignit amicitiam virtus, virtusque tuetur. Qui caret hac, falso jactat amicitias; Turpibus et studiis nomen praetendit honestum, Et fucum aut aliis, aut facit ipse sibi. Haec tibi dicta volo, mores, heu, perditus, esse Qui tibi amicorum millia multa refers.
175.
[ERROR: no reftable :](ut supra) Krša
In idem argumentum.
Usque manet, longoque vigens firmatur ab aevo, Mutua quam virtus junxit, amicitia. At si quam junxit gliscens vitiosa libido, Exigua per se deficit ipsa die. Nil habet illa etenim; contra haec habet omnia, quorum Post modo, ubi rediit mens bona, poeniteat.
176. De Glaucia turpia loquente.
Turpia qui loquitur te coram, Glaucia, vel te Galla, bonam spernit, vel putat esse malam.
177.
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
Non immerito Aeliam in virum suum saevire.
Tam parva in culpa tam saevit, aelia, dicis, Jecit et in miserum tot maledicta virum. Dic: magnis consumpta omnis patientia culpis Vel parva in culpa [ERROR: no reftable :]parva in culpa] culpa Lassa onerum mole immani, quid denique mirum est, Si jam non ullum tollere possit onus?
178.
[ERROR: no reftable :](ut supra) Krša
Res sperata placet, reperta sordet.
Qui sibi desponsam te miro ardebat amore, Fastidit junctum te sibi conjugio. Parce queri: humani commune id, Gellia, rebus, Sperata ut placeant, partaque displiceant.
179.
[ERROR: no reftable :](ut supra) Krša
Fervens amor amoris causam non dispicit.
[ERROR: no reftable :]Nimio amore captos nescire cur ament.
Krša
Cara tibi est Phyllis, potis es nec dicere, quare, Posses, ni Phyllis tam tibi cara foret. Causa subest; sed enim causam non dispicit; unum, Fervet ubi valide, se modo sentit amor.
180.
[ERROR: no reftable :](ut supra) Krša
Tulla amatur ob virtutem; ob vitium odio est Flaccus.
[ERROR: no reftable :]Tullam amari ob virtutem; ob vitium odio esse Flaccum.
Kr
š
a
Tullam Flaccus amat, Flaccum Tulla odit; uterque Jure suo. Huic amor est debitus, huic odium. Aequa nec est ulli justae causa hercle querelae, Quum fert quisque sibi, quod sibi promeruit. Haec ob virtutem, bona quae praecellit, amatur; Ille odio est, sordet quo malus, ob vitium.
181. Flaccus ob solum amorem poscit amari a Tulla.
[ERROR: no reftable :]Cur Flaccus nequeat amari a Tulla. Krša
Tullam Flaccus amat, Tullae hoc sibi poscit amorem: Sed quod amet, contra Tulla requirit adhuc. Haud etenim didicit, laude est secretus ab omni Quum prorsus, quinam solus ametur amor.
182.
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
Ad Aulum, qui amando Lycorim, quam sibi finxit, non amat rem, sed sua visa.
[ERROR: no reftable :]Ad Aulum, amore insanientem. Krša
Tu tibi finxisti, quam deperis, Aule, Lycorin: Nec rem, crede mihi, sed tua visa cupis. Dii faciant, tibi nupta domum quum venerit illa, Errorem agnoscens ne subito evigiles!
183.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
Ad Antigenem. Aegle, non vera, sed quam tibi fingis, te excruciat.
[ERROR: no reftable :]Ad Antigenem in idem argumentum. Krša
Non veram, sed quam fingis tibi, suspicis Aeglen, Cui quod abest pulchri, largiter, Antigene, Adjicis et contra quod foedi est detrahis omne, Laudis mire omnes expleat ut numeros. Fallunt te ignavum tua somnia, stulte; puella, Tu tibi quam condis, te misere excruciat. Falsa tibi pingis per visum: vera videre Ut tandem incipias, Antigene, evigila.
184.
[ERROR: no reftable :](ut supra) Krša
Nuptae facta et mores quaere prius, quam eam in patrium larem duxeris.
[ERROR: no reftable :]In idem argumentum. Krša
Nupta larem in patrium tandem tibi ducitur Aegle Illa, putas qua [ERROR: no reftable :]qua] corr. ex qual nil mitius, Antigene. Quae tibi jam nixae, quae praelia saeva parantur, Quantus erit tota clamor et ira domo! Quam, dices, perii malesanus, quod mihi junxi Hanc, miserum cruciet quae male, Tisiphonen! Quam te damnabis, mansueto credulus ori Quod facta et mores quaerere distuleris!
185. Qui novus est, Tulla hunc unum miratur amatque.
Felix postremus qui venit, submovet omnes Inque domo Tullae regna superba tenet. Qui novus est, hunc illa unum miratur, amatque; Vilescit quisquis desiit esse novus. Tulla vale: procul hinc fugio. Fortasse revertar, Ut fieri possim rursus et ipse novus.
186. Hortatur amicum, ut Lycoridem deserat.
Surpsti colla jugo tandem, nec publica te res Mole sua, nec te munia magna premunt. Jam tuus es, dixi. Risit formosa Lycoris, Et dixit: totus nunc erit ille meus. Dii melius: pulchro subtraxti victor, amice, Victor et indecori subtrahe colla jugo.
187. Parvae victoriae parva gaudia.
[ERROR: no reftable :]Parvae victoriae parva gaudia esse debere.
Krša
Vicisti ludo, parva est res, Quinte. Pusillo Ni vis dici animo, gaudia parva decent.
188. Ad Antigenem volentem et nolentem ab urbe decedere.
Tam grave Romulea quoquam est si cedere ab urbe, Cur cedis? Nusquam pelleris, Antigene. Tam grave si non est, si vis hinc cedere tute Sponte tua, moesti quid faciunt gemitus? Quid miseri questus, nec jam ista aetate decorae Perque genas fusae, perque sinum lacrymae? Vis, non vis, eadem sequeris, fugis et tibi pugnas, Quidnam animo sedeat nescius ipse tuo. Quid dicam? Vel abi, versa vel mente maneto.
Quidquid ages, erit, ut jam male displiceat. 10
189. In quemdam, qui triginta annos numerans bonus puer dicebatur.
[ERROR: no reftable :]In quemdam, qui triginta annorum bonus puer dicebatur.
Krša
Terdenas, ratio ni fallit [ERROR: no reftable :]ni fallit] fallit Jam numeras, bonus et diceris esse puer. Id tibi habe laudis; messes mihi displicet ante Bisdenas qui non desiit esse puer.
190. In hominem nasi immanis.
Immanis nasus procedit: parvula nasi Appendix, facies caetera jam veniet.
191. Aliud.
Cui, nasum praeter, vix quidquam est corporis; haud te Nasutum, nasum dicere sed soleo.
192.
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
Ad Quintum, qui multis precibus victus, tandem roganti morem gerit.
[ERROR: no reftable :]Ad Quintum, qui multis precibus victus, tandem roganti morem
gessit. Krša
Das operam tandem; sed non nisi saepe rogatus. Tanti operam facio non ego, Quinte, tuam.
193.
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
In idem argumentum.
Varro sponte sua, tu plurima saepe rogatus Mi tribuis: dispar non ne vides meritum? Donatur, tribuit quod Varro; quod mihi contra Tu tribuis, multa venditur, Aule, prece.
194.
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
In idem argumentum.
Do gratis, inquis; vendis quin omnia magni, Victus enim longis omnia das precibus. Ipse quidem pretium semel impendisse, pudorem Ingenuum toties quam posuisse velim.
195.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
In idem argumentum.
Oratus decies fecisti denique serus Nescio quid parvi scilicet officii. Constitit id magni: pluris nihil arbitror emptum, Quam quod tam longa venditur, Aule, prece.
196. Ad Ornitum et Accam.
Acca, sapit, quod te petit Ornitus: haud minus et tu, Illum quod spernis, quod fugis, Acca, sapis. Aequa laude utinam semper celebretur uterque, Inque diem sapiens sit magis atque magis.
197. Cur semper valeat.
Quaeris, cur valeam semper? Quia pectore nunquam Sollicito quaero, Postume, num valeam.
198. In juvenem anum ducentem.
Ducis anum juvenis? Fatuo quid comprecor? Istud Sit tibi perpetuum, Cinname, conjugium.
199.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
In Alexim, fingentem sibi factum, quod fieri vellet.
Quod fieri vellet, factum sibi fingit Alexis, In falso et perdit tempora somniolo. Usque sibi et sperans fortunae dona faventis Mentem animi blandis lactat imaginibus. Condere fabellas sic de se gaudet inanes, Et veram vitae negligit historiam.
200. Cur Coelius non redametur.
Immodicus placito quod Coelius instat amori Pro meritis nullo fert in amore vicem.
201. Cur Eucritus intolerabilis Varo
Insatiabiliter Varum colit Eucrytus: ille Plectitur infelix intolerabiliter.
202. Ad Tullam, quam Amor facit disertam.
[ERROR: no reftable :]De Tulla, cum Varo solo loquente. Krša
Muta aliis, uni Varo est quod Tulla diserta, Sperno alios, Varum perdita, dicit, amo.
203.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
Insano amore captum ruris deliciae non recreant.
[ERROR: no reftable :]Insano amore captum ruris delicias non recreare.
Krša
Varro Urbem fugiens, vacuos ut venit in agros, Et latus in viridi gramine deposuit, Quercus ubi et dulces Zephyris motantibus umbrae, Et fugiens tremulo garrula lympha pede; Salve, o curarum requies: tu me, mea, dixit, Eximis inviso villula servitio. Sic ait; ingemuit mox alto e corde, parari Heu reduci parvo in tempore triste jugum.
204.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
In Fabium. De Lycoridis forma.
Tam formosa aliis, tibi non formosa Lycoris Visa, Fabi, est? Unus tu tibi vera vides? An male caecutis, formas nec dispicis? Omne Et pulchri misero judicium periit? Hoc reor et rebor, donec mihi scilicet, omni Et mecum populo credidero esse oculos.
205. Gelliam monet, ut sine verborum circuitu dicat, se Thyrsim amare.
Dicis: "Amabilius nil flavo est Thyrside". Praestat, Gellia, ''Amo Thyrsin'' dicere simpliciter.
206.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
Inane rerum veram formam vertit Amor.
[ERROR: no reftable :]Amorem rerum veras formas immutare. Krša
Solane habes oculos tu, Gellia, pulcher ut uni Sit Rullus, forma qui malus est aliis? Solane habes aures, tibi dulci ut voce loquatur, Quiddam aliis fremitu qui strepit horrifico? Solane quis sentire salem, tibi salsus ut ille Sitque aliis expers ut salis et fatuus? Proh! Formam rerum veram quam vertit inani Tangit ubi admota pectus Amor facula.
207. Nec nimie rigidus nec laxus viri modus uxoris froenum est.
[ERROR: no reftable :]Qualem debeat esse maritum uxorem erga.
Krša
Nec laxa nimium, nec contrahe froena, marite; Uxor ne possit, ne velit esse nocens.
208. Ad Lycorim marmoreae Veneri assimilem.
Marmoreae Veneri dixi te saepe, Lycori, Assimilem: pulchra es, candida, frigidula.
209. Ad Lesbiam. Solus ago.
[ERROR: no reftable :]Ad Lesbiam. Cur solus vivat. Krša
Ne mi alii, ipse tibi ne sim gravis atque molestus (Tertia res nulla est), Lesbia, solus ago.
210.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
Amicitia parva auctus.
[ERROR: no reftable :]In Lupum de amicitiae parum sollicitum.
Kr
š
a
Tam parva auctus tam longo tempore coepit, Antiquam jactas quam, Lupe, amicitia, Nestoreis ut opus sit saeclis, tangere finem Vel primum ut verae possit amicitiae.
211.
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
Ad Postumum, poetae carmina non valde probantem.
Nec mea scripta legis tu, Postume, nec tibi quidquam Scribo ego. Cui scribo, me mea Lyda legit.
212. In Quintum, dicentem suum carmen parvo tempore fuisse effusum.
[ERROR: no reftable :]In Quintum, dicentem se carmen, quod legerat parvo tempore
scripsisse. Krša
Quinte, tuum, dulces inter dum ludis amicos, Effusum parvo tempore carmen ais. Id quod opus dici? Nihil ut tu dixeris, ipsum Se parvo effusum tempore carmen ait.
213. Cur Postumus puer optima scripsit et senex deteriora carmina scribit.
[ERROR: no reftable :]Cur Postumus puer optima et senex deteriora carmina scribat.
Krša
Carmina scripsisti puer optima; carmina scribis Annosus multo deteriora senex. Castalides, credo, florenti aetate puellae Oderunt foedam, Postume, canitiem.
214. In Barbulam, levi morbo lecto decumbentem.
[ERROR: no reftable :]In Barbulam, ob levem morbum lecto decumbentem.
Krša
Decubuit lecto velut aeger Barbula. Quemnam Ob morbum? Ob tussim scilicet exiguam. Quid si forte virum quatiat seu frigore febris, Sive igni miserum torreat indomito? Continuo indicet, credo, sibi funera; nec se In lecto, poni sed volet in faretro.
215. [214b] Ad Guidum palum colentem.
Palum, Guide, colis: praedo errat littora circum; Nec tremis, heu, longe nec, male caute, fugis? Nominis horrendum est omen. Fuge, Guide: manenti (Scis morem gentis, scis grave supplicium, In Lybicis quo nil spectatur crebrius oris) In palum ne res desinat, heu, metuo.
216. [215.]
[ERROR: no reftable :](inter varia) Krša
Ad Tullam aliis blandam, sibi acerbam.
Tulla, rogor, quae sis; ajo: mihi tristis, acerba est, Ast aliis (doleam quo magis ipse) bona. Tu de me contra (mage quo laeteris) acerbus. Dic, aliis, uni est sed bonus ille mihi.
217. [216.] De amica formosiora inter pastores certamen.
[ERROR: no reftable :]De tribus amatoribus inter se contendentibus.
Krša
Nil Daphnis Lysa, Galla nil Thyrsis, Alexis Nil usquam Nisa est, dicit, amabilius. ''Quisque, mea est multo, dicit, formosior omnes Ante alias, omnes dulcior ante alias.'' Quid frustra gliscunt certamina? Vera fatebor Dicere quemque, addat si modo quisque ''mihi''. Id magnam verbum componet denique litem: Tres vincent Veneres, quaeque suo Paridi.
218. [217.]
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
Consulit Gallam, quid facere debeat de suo Antigene sibi fido et molesto.
[ERROR: no reftable :]Monet Gallam, ut ferat Antigenem. Krša
Ante alios fido, ante alios tibi, Galla, molesto Quid tandem facies Antigene, haud video. Durum ferre ultra, dirum sed pellere: magnum Altera supplicium est, altera res facinus. Supplicium, credo, praestat perferre. Molestus Adsuetae incipiet forsitan esse minus. 219. [218.] [ERROR: no reftable :](inter varia) Krša Quid prius mirer, mihi sum incertus. [ERROR: no reftable :]De Pholoe et Lycota. Krša Usque male acceptus Pholoen colit usque Lycotas; Incertum mirer quid prius, hercle mihi est. An Pholoen, tam culta manet quod saeva; Lycotan An mage, tam saevam quod tamen usque colit.
220. [219.] Ad Gelliam, dicentem, se nullo unquam amore captam fuisse.
Gellia, nullo unquam te captam dicis amore. Hanc nolim laudem vir tuus audierit.
221. [220.] Ad Aulum, ducentem uxorem, quae fuit bis viduam
[ERROR: no reftable :]Ad Aulum, ducentem uxorem, bis viduam
Bis viduata viro conjux tibi ducitur, Aule: Nec metuis fatum quod subiere duo? Ah cave sis cladem: bis victrix tertia de te Orco, si nescis, illa trophea parat.
222. [221.]
[ERROR: no reftable :]Hoc epigramma comprehensum est in 1.o
Epigramma hoc ponendum est post epigramma 1.m, cujus
titulus Ad Bernardum Zamagnam. De poeta inepto.Radelja
[ 1] In idem argumentum.
Tu tibi carpe fugam, solus maneo ipse; molesto Defungi praestat munere, ne me iterum, Atque iterum usque domi quaerat, tandemque repertum Anno post nugis enecet illepidis; Namque mihi hoc fatum est, quod scripsit cumque meas ut Serius, aut citius vulneret auriculas.
223. [222.] De Mnesarci tarda voce.
Alatas dixit voces divinus Homerus, Vox etenim lapsu praepete missa volat. Quid tua vox, Mnesarce? Alis non praedita certe est, Sed testudineis tarda meat pedibus.
224. [223.] In gibbum Hermocratis.
Pars toto major comperta est denique: toto est Hermocratis gibbus grandior Hermocrate.
225. [224.] Ad Mantinium de ejus praediis et de se, suisque libris auctor.
Te tua delectant, Mantini, praedia; libris Laetor ego. His animum pascere quum licuit, Divitiis Cresum supero, in parvoque cubili, Esse mihi villas, praedia, regna puto. Aut igitur libros me poscere desine, poscam Aut ego te contra rura, domosque tuas.
226. [225.] In Battum, qui auctoris moecenas dicebatur.
Diceris esse meus moecenas, Batte: negare Ipse quidem id soleo, nec, reor, immerito. Scis Moecenatem nam, credo, Batte, fuisse Dulce decus vati praesidiumque suo. Te decori esse mihi fateor; sed res ubi poscit, In te nil quidquam praesidii invenio. De geminis pars haec cui desit, vix licet hercle Hunc moecenatem dicere dimidium.
227. [226.] Ad Corvinum, furem pulcherrime simulantem.
Tam belle furem simulas, Corvine, sodales Inter et huic thecam surripis, huic loculos, Tam foeda ut possis contritus in arte videri, Nec lusor, sed fur scilicet esse merus. Crede mihi, tanto famae ne lude periclo, Tandem et qui non es, ne videare, cave.
228. [227.] De Glaucia, se fusci coloris esse dicentem.
Credo ego, qui fuscum dixit se Glaucia, fuscum Carbonem, fuscam dixerit esse picem. Credo ego, qui fuscam dixit te, Nevia, fuscum Stultus ebur, fuscam dixerit esse nivem. Ergo doce, quid sit fuscum, atque irata moneto, Candida ne posthac, nigraque fusca vocet. [ERROR: no reftable :]Not.: scripserat is: "Fuscus ego, fuscum tu quiddam, Nevia, praefers". Radelja
229. [228.] Ad quemdam familiae suae morbos continuo narrantem.
Saepe mihi narras, quid tu, quid filia et infans Filius et conjux quid tua condoluit. Quorum nil quaero quidquam, nec scire laboro; Hoc scio, dum narras talia, dumque iterum, Atque iterum inculcas, ego nil quae scire laboro, Jam caput, atque aures condoluisse mihi.
230. [229.] Monet Franciscum, ne e rure pinguior tantum corpore, sed et animo melior
redeat.
Fac, dum rure manes, corpusque, animusque vigescat, Inque urbem redeas pinguior et melior. Qui pinguis tantum curat, Francisce, reverti, Rem parvam curat, negligit eximiam.
231. [230.]
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
Ad Cinnam, sua carmina edere nolentem.
Carmina, quae scribis, ni sint mendosa, lepore Prorsum omni et careant, atque sale ac venere, Velles, Cinna, legi tandem et notescere vulgo, Nec semper posses clausa fovere domi. Nam quod te dicis nil tangi laudis amore, Jurato nequeam credere. Laudis amor Cui nullus prurit sub pectore, scribere versus Parcit, non scriptos gaudet habere domi.
232. [231.] Ad Mnesarcum de paupertate querentem.
Pauperiem cur mi narras, Mnesarce? Dolere Possum equidem, atque tuis questibus adgemere. Possum et flere; dolor sed quid meus, aut tibi prosunt Vel gemitus, vel fusae ex oculis lacrymae? Num minus in vacua ludet levis aura crumena? Num tibi curta minus, tritaque vestis erit? Quin tu alium quaeris, qui non fleat ipse, tuas at Auro detergat divite lacrymulas?
233. [232.]
[ERROR: no reftable :](pon. inter Encomiastica) Krša
De quodam opere politico.
Quisnam te canat egregium regemque patremque! Digna tua promat carmina quis sophia! Cui neque Spartani contendant jura Lycurgi, Cecropius nec se comparet ille Solon. Ipse quidem taceo attonitus. Bone legifer, una Haec est laus meritis forsitan apta tuis.
234. [233.]
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
De amore sub specie amicitiae.
Foedus amor casto se pelli ab limine Pollae Vidit ubi, faciem fraude mala occuluit, Et sanctae speciem mentiri et verba pudicae, Et morem ingenuae coepit amicitiae. Frustra: quidquid agit, quaecumque est verba locutus, Quisnam sit, certis noscitur indiciis, Et nulli obscura sperantis vincere fraude Ridemus fatui stultitiam pueri.
235. [234.] Extemporale.
Immani oppressit juvenem quae sarcina mole, Huic audes fessus subdere colla, senex? Audaci quidnam coepto dignum imprecer? Ut te Ista diu fessum sarcina tanta premat.
236. [235.]
[ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša
De Lycida pastore.
Servat oves Lycidas; Lycidam quis servet at ipsum? Prospectat denso quem Dryas e nemore, Et pueri admirans formam ''Celerate, sorores, Hic prisco est longe pulchrior", inquit, "Hyla''.
237. [236.] Cur nunquam Tulla visat Postumum.
Cur non, quae toties visebat sedula Celsum, Te nunquam visat, Postume, Tulla, rogas? Quin tu, cur fugiat sibi quisque ingrata, sequatur Et sibi quisque hominum, Postume, grata, rogas?
238. [237.] Ad Aulum senem, Pollae adolescentulae amicitiam expetentem.
Non illi ut placeas, Pollam colis, Aule; colendi Una, reor, causa est, quod placet illa tibi. Hoc satis est, credo, si, dum tu deperis illam, Illa modo aequanima te bona mente ferat. Floridulam effoetus sequitur quicumque puellam, Votorum haec misero est ultima meta senis. Extremae se prima aetas ut jungat amice, Quidlibet expertus non tamen efficiet.
239. [238.] De Quinto.
Se, quod amat, solam virtutem propter amare, Quintus ait. Clorin sic amat ac Pholoen, Et Lydam et pulchram pulchra cum matre Lycorin, Aeglam et formoso corpore floridulam. Cernit in his almam virtutem fulgere, in ulla Quam (mirum!) nunquam fulgere vidit anu.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.