Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1794], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 10. Decembris 1794, versio electronica (, Zagreb), Verborum 460, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179412].
5,13 typographiam Kolanović ] typogr. MS
sponte ad tuum fundum transferas. Quoad secundum, scire cuperem an
resolutio, qua ipsi proba imponitur, iam effective — et si ita, quando — publicata, et an
eidem aliquis terminus praefixus sit? Secus enim ille hoc negotium in annum
extrahet. Utinam res eo perduci possit ut is iuxta opinionem Consilii
actione coram nobis conveniatur! De instantia anonymi vehementer sollicitus
sum; nisi enim et hanc diluas, existimationem tuam necdum in tuto penitus collocasti.
Si communicationem eius nulla ratione obtinere potes, forte posses illam
per indirectum ita subvertere ut, postquam ad merita instantiae Gotsceianae responderis,
subiungas quod Brig. praeterea haec et haec in publicum et forte etiam altissimo loco
sparserit et, calumnias licet, has aliquam etiam impressionem fecisse observes, ideo quod
illas quoque elidere necessarium existimaveris.

|