Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1797], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Octobris 1797, versio electronica (, Zagreb), Verborum 490, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179710].
Previous paragraph

Next paragraph

Forte seu Peyrusii seu Malaspinae seu Angli illius (nomen mihi excidit, tu illud inter tua litteraria indubie habebis), qui iussu defuncto Russiae imperatricis proximiora Americae litora pertentebat, diaria; forte continuatio Robertsonii, Americanae suae historiae, iam prodiverunt. Forte e continuatione itinerum, quae post Cookium ad septentrionali-occidentalem Americam suscepta sunt, aut de progressu coloniae in Bottany Bay nova aliqua relatio edita est. Nullum etiam habes systematicum de revolutione Americana scriptorem; duorum autem titulos e litterariis novis tibi ipse suppeditavi. De his per modernam occasionem tibi procurandis te reflectendum existimavi. Impegi etiam nuper in Hamburgensibus Novis in recensionem admodum honorificam duorum authorum, nempe Bulov Der freye Staat von Nort America in seinen neuen Zustande, Berlin, et von Desodoard Philosophische Geiste der franzoesischen Revolution, 2 tom. in 8-vo. Hos ut tibi praeferenter procures, eo magis tibi suadeo quod exiguo pretio veniant et quod id, postquam iam de pace (de qua immortales sint Omnipotenti gratiae) iam constat, tanto tutius praestare possis.

-- 2204 --

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1797], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 28. Octobris 1797, versio electronica (, Zagreb), Verborum 490, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh179710].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.