Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1798], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 16. Octobris 1798, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 1108, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh17981016].
Previous paragraph

Next paragraph

Hi sunt quinque cardines circa quos publica comitatus administratio potissimum versatur. Ostendant mihi inimici quod in hos propter meam surditiem aliqui defectus arrepserint et ego victas dabo manus. Cum hoc non possint, illi alios vagos defectus mihi volunt imputare. Dicunt quod propter meam nimiam indulgentiam magistratuales, ac praesertim vicecomes et notarius, pro arbitrio agant. Hic enimvero ad propriam tuam notitiam tuto possum provocare. Recordaberis enim quod hactenus id potius mihi obiectum fuerit quod nimis despotice agam. Ita cum alii me despotismi, alii e converso remissionis arguant, evidens est quod in utroque medium teneam, id est quod magistratuales quidem placide, sed in re officii severe tractem. Dicunt quod aliquae comitatus repraesentationes asperiori calamo appositae sint. Si aut ego ipse diutius in dicasteriis non servivissem, aut omnes momentosiores repraesentationes ipse non reviderem, posset me dubium subire an non id re ipsa quandoque evenerit. Nunc, si quae mihi repraesentatio in specifico obiciatur, paratus sum de singula eius expressione rationem reddere.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1798], Ad Maximilianum Verhovacz epistola 16. Octobris 1798, versio electronica (, Jakovlje), Verborum 1108, Ed. Neven Jovanović Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistverh17981016].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.