Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Previous section

CARMEN PRODROMUM
Jamdudum nostro mos hic increbuit aevo,
Ut quisque excultus studiis si sole calentes
Longe alio a patria discedat visere terras,
Cuncta notet, quae aut ipse oculis inspexit, ab ore
Aut alieno illi quae sunt accepta, domumque
Mox rediens struit historiam, vulgatque, viarum
Quas tenuit seriem describens naviter omnem.
Hoc fit ob immodicum, quo flagrant, laudis amorem,
Seque viatorum ut secernant plebe: potiri
Sed paucis hac laude datum, multosque videmus
Saepe una de gente loqui pugnantia secum,
Quod famam minuit scriptorum, angitque legentes.
Ast alii, ut major crescat sibi turba faventum,
Portentis chartas, magnisque eventibus implent,
Quidquid vulgare aversantes scribere. Sunt qui
Regna peragrantes deserta Lybistidis orae
Quae vidisse ferunt, nobis nova monstra ferarum
Designant: alii inventis dant nomina plantis,
Herbisque, atque avibus: peregrino hic littore conchas
Colligit, ille genus lapidum, queis vena metalli
Pulcra coloravit faciem, naturaque miras
Induit in formas, tamquam spolia ampla, reportat:
Nimirum contenti omnes, si reddere mentem
Possint attonitam, et novitate tenere legentes.
Quin aliquis multas regiones ut peragravit,
Montibus inspectis obiter, quoque ordine structi,
Fluviorum ac vario flexu, lacubusque profundis,
Aequora tum magnas circumcingentia terras,
Hasque inter nulla positae quae lege videntur,
Ut percursae oculo sunt insulae, ad ardua se se
Accingens opera, ut structus concreverit orbis,
Nos docet, et quaecumque intus sunt abdita pandit,
Ac si ortu in primo vidisset surgere mundi
Moenia, quaque omnes res sint compage revinctae.
Unus ita, at variis illudens partibus error
Pene omnes certo palantes tramite pellit,
Speratamque vetat cupidis contingere metam.
Hos ego ut evitem scopulos, nec turpiter errem,
Altricem, primis coepi quam noscere ab annis,
In cujusque sinu insenui, describere terram
Aggredior, quae parva quidem, at mihi carior una
Omnibus est alio positis sub sidere terris.
Scilicet hic nobis amor e coelestibus oris
Advenit, et stimulis generosa potentibus urit
Pectora, nec turpi patitur torpere veterno.
Hic me, quandoquidem nequeo majora, coegit
In decus hoc Patriae, quodcumque est, edere Carmen.
Previous section


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.