Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
De
Longa mihi tellus, Stagni quae clauditur isthmo, (1)[ERROR: no link :] (1) Haec regio protenditur ad 50. circiter milliaria, hinc inde mari cincta, paeninsulamque Quamque Rathanaeam mos dicere Describenda manet: nostrae hic est ultimus orae Terminus, hac fessae sistent in sede camoenae. Nunc ego vellem equidem memorare ante omnia, quinam Hunc populi tenuere locum, et quo nomine dicti, Pilarii hi veteres an sint, potiusne Tum regioni ipsi fuerit quid nominis olim, Haec caliginis in nebula videantur egere Lucis adhuc, aliis ego perscutanda relinquo. Sat mihi si memorem, quae sunt modo nomina, quique Est hodie rerum status, et quae forma locorum. A parte hanc austri rauco fluctu alluit oram Hadria, ab opposita quantum se porrigit usque Ad Stagnum, interior placido sinus aequore lambit, Ipse quoque Hadriaci pars haud disjuncta profundi, Quodque huc praecipiti Naro defert impete fluctus, (2)[ERROR: no link :] (2) Vulgo Golfo di Narenta, seu ut nostri dicunt malo more, parvum mare. Inde Ora haec enutrit populos, Est regio caput, et Nostri saepe homines illuc (nam transitus hora Exigua fieri ille potest) illique vicissim Ad nos adveniunt, varia ut commercia jungant. Aequore nil illo piscosius: his acipenser, Dentexque, et quidquid praestantius in grege Expatiatur aquis: verùm haec magis apta voraci Inservire gulae, licet ipsa haec parcior est qui Exsiccet sale sparsa prius. Sed lucra quotannis Sardarum ex uno piscatu immensa trahuntur. Incipit hic primi sub tempora veris ad usque Circiter Octobres idus, noctesque per omnes, Cum vel luna latet, modicam vel splendet ad horam, Ardente assiduò taeda, semperque novatis Ignibus allectos luce illa in retia pisces Ire vident, plenasque trahunt ad littora cymbas. Tum sale perfundunt, inque aedibus ad mare structis Interdum ter mille cados, pluresque reponunt, Navigiisque Italae portant divendere genti. Prae reliquis hac merce locis, hanc dum excolit artem, Hospitium est populi, semperque augescit habendo. Ad Boream oppositus locus est, multumque frequentat Dalmata, seque juvant in rebus mutùa egenis. Non ego cuncta meis hujus loca versibus orae Complectar, memorabo aliquot, sed plurima mittam, Ordine nec certo peragam. Tu Prima aperis, populo namque et numerosius aucta es, Nomen et ipsa viro, qui late his praesidet arvis (4)[ERROR: no link :] (4) Hujus regionis Praetor vulgò vocatur il Capitano di Jagnina. Adjicis, hoc pro laude unum tibi sufficit omni. Haud multum a pario abludentia marmore saxa Nostri Queis urbis sufulta Aedes est publica nostrae, Novimus excisas hujus de viscere rupis, Quae modo neglecta, et malleo cessante quiescit. Insigni gaudet delubro Incola Utque foret sacrae cultus reventior Aedi, His posita, ut populorum per Munia, et exemplis vitae, verboque docerent. Haud procul hinc dum lento olim vestigia gressu Per vicum incomitatus ago, mihi perculit aures Immanis subitò gemitus, confusaque flentum Murmura: sisto gradum, ingentemque ex aedibus ecce Prodire aspicio turbam maesto ore dolentem, Prae magno et tacitam luctu, juvenisque cadaver Ferri exangue humeris; claudebant funeris agmen, Qui Cereris coctaeque ferunt magno orbe placentas, Fumosique cadum repletum nectare Bacchi. Ut templum ingressi, feretrum posuere: sacerdos Divinam rem primùm obit, hinc pro manibus orat. Infertur tumulo corpus, rursumque precantur, Ut posito sit terra levis: tum in cespite molli, Inque sepulcreto comedunt, potantque, placentae Parte sacerdoti missa, Bacchique lagena. Hi dum abeunt, mystã aggredior: dic quaeso, quid omnis Illa manus? Tantumne sui, an se miscuit illis Unà externo aliquis de sanguine? Quid sibi in ipso Tot, tantique volunt ululatus limine tecti? Qui subeunt onus? Atque hujus da caetera pompae. Tunc ille: aeternus simulac cui lumina somnus Hîc pressit, tecta defuncti quisque Vicini, noti approperant: hîc ubere lucem In solidam fletu ora rigant, ululantque gementes. Maximus ast oritur luctus, cum corpus ab ipsis Aedibus effertur tumulandum: ibi vel pater orbus Extinctae soboli, germanae aut frater ademptae, Aut sponsus dulci extremum vale dicere sponsae Cogitur heu! neque enim hi funus comitantur, ut angor Plus cruciat, feretrum portant qui sanguine juncti, Quorum unus tumulo, aut aliis qui carior, infert. Dat Cererem, Bacchumque domus, vivumque tegebat Quae melior vestis, tegit haec et lumine cassum, Sic placitum priscis, haec funeris unica pompa, Sed jam me abruptum monet ordo resumere carmen. Tres contra scopulos in longum uno ordine ductos. Juxta illos alii totidem, quos nomine dicunt Quemque suo: pecus huc agitur, seriturque, vel ultrò Nascens jumentis in commoda stringitur herba. Parte ex opposita, Est Pluribus è pagis videas longo agmine mulas. Innumeras habet haec regio, nam dissita longis Cum loca sint spatiis, illarum haud deside tergo Dura ministeria expediunt penè omnibus horis. Navigia hîc onerat non segnis villicus, atque Vis magna it pelago Vina licet ferre illius regionis in urbem. Praedita sunt multis haec viribus, et simul apta Ferre vetustatem, sunt quaedam enervia, tentant Haec caput, illa solent brevi acescere. At unde, nisi ille Quod corrumpit aqua, labruscam hic miscet, amarae Sic vitiant, multa et nobis sincera bibuntur. Hic devotus ager Baccho est, immensaque dici Vinea jure potest: nullo hîc in honore Minerva Inventrix oleae, Pomonaque; nil nisi sorbi Durantes ventrem, et cerasi plantantur agrestes. Magna adeo illorum seges hîc, ut nomine pagum[ERROR: no link :] Nunc quoque ab his dicant: non, quod mage nobilis arbos Radices agere haud posset, contraria patrum Sed quia in his etiam (cujus vis maxima) rebus Consuetudo obstat: seritur quoque, parva sed affert Dona Ceres, primoque hortis plantare phaselum Vere student, ut brumae habeant in tempora victum. Fons illis lucri non unicus, et mare postquam Hi quoque coeperunt ratibus percurrere magnis, Divitiae crevere loco; partumque periclo est Quod capitis, studio norunt servare tenaci. Vivitur antiquo ritu, non foemina luxu Indulget, vestisque genus retinetur avitae Perpetuò: sola illa placet, mutare perosae Hanc aliis, quas Non mihi nutritae suis hîc suffita sileri Perna potest, multumque obeas regionis oportet, Dum similem comedas, non quos, ut servet, aceto Ingentes mullos industrius incola condit, Assimile, ex illa incurvi quod littoris ora (10)[ERROR: no link :](10) Mittitur, insano Boreas unde impete perflat, Deprensosque illic cumulat formidine nautas. Utuntur puteis, laticis nam vena perennis Deficit, hinc quoties aestus rabiosior, undam (11)[ERROR: no link :](11) Horum insula paucis milliariis a A Corcyraeis quaerunt sibi: non gregis ingens Copia; nec multo subigit bos vomere campos. Melle tamen, subamari aliquid quod servat, abundans Est regio, montesque thymo redolente virescunt. Finibus in multis nostros (nam in talia vulgus Pendet ubique rude) agricolas, sed maximè in illo Vana superstitio tractu tenet: hos apud umbrae Per noctem volitare leves, lemuresque maligni, Et larvae horribili aspectu creduntur, ibi esse (12)[ERROR: no link :](12) Erroneae illae opiniones, sive praejudicia, ut vulgo dicimus, licet in magnam partem abolita sint, Et sagas jurant, lamiasque, et Thessala quidquid Terra venenorum parit, herbarumque nocentum. Lege illi capti pars piscis, Proventus huic praeda suos, exilior arctat. Multa regenda soli data pars, verùm ultima, nomen (13)[ERROR: no link :](13) Sabioncello, illyrice peljesaz: antiquorum Exiguo a sabulo cui vox dedit Itala, tellus Addicta alterius curae est Praetoris: agendum De hac modo, supremo Musae aspirate labori. Moribus hîc longe est excultior incola, in ipsis Utpote qui pagis similes habet aedibus aedes Urbanis, amplas mole, ornatasque decorè. Haud eget argenti locus hic, nam plurimus illa Navis obit maria experiens de gente magister, Tum nautae innumeri, quorum non unus ob omni Puppe Rhacusana, externisque adducitur, arte Quippe valent multumque illa, a teneris secuti Vix aliam noscunt: pauci, quibus arcta supellex, Addicuntur agro. Sed, quod mireris, olusque Ipsa suis serit hîc manibus, nudoque rubentes, Despumante mero, pede foemina comprimit uvas: Multaque praeterea, agrorum quae postulat usus, Exequitur muliebre genus: labor ille seniles Nec rugas fert ante diem, pulcrosve colores Imminuit, namque haec opera et mediocris, et ipsae Os utraque pari malarum a parte profuso Velo, stramineoque tegunt sibi solis ab aestu Pileolo: sic haeret honos nativus, et idem Ore color, sani haud dubius qui corporis index, Quique illo potior, quem fuco inducit inani Vana cuti mulier, longa haud fruitura juventa. Has ego in Ausoniam tendens, cum carbasa vento Cessante inciperent demitti, exscendere in oras Dum cupio, mollique premo vestigia arena, Ecce mihi aspicitur gradiens in littore multa Foemina, (eratque dies quia festa) decentius omnes Indutae, et plures praestantes munere formae. Hîc mora facta brevis mihi tunc, dein rursus eòdem Post paucas redii messes. Mollissima in omni Tractu hoc temperies, maturius omnia in auras Erumpunt, dosque haec illi ceu propria terrae est, Ut, quaecumque parit, sint optima: amygdala mole Hinc majore aliis, molli et sic cortice, frangi Ut digitis valeant, nascuntur, vitigenusque[ERROR: no link :]4 Hoc vinum illyrice appellant peceno, quod Itali proseco vocant. Cyprio vino multum assimile est, eosdemque effectus praestat. 4 Hîc palmes profert uvae genus, unde beatus Ille liquor premitur, multis jam cognitus oris. Quin etiam Florae hîc sobolem vivacius ipsam Sole colorari videas, urbisque puellae Hinc Caryophyllon, immortalesque Ut speciem educant similem, sibi mittier optant. Mulorum hîc ingens (homines acquirere nostri A Turcis hos ante solent, ut vendere rursum Cum lucro valeant) certa fit luce quotannis[ERROR: no link :]5 hae nundinae fiunt die natali S. Joannis Baptistae, aliae die Assumptionis B. M. Virginis, In aliis verò locis statis pariter diebus multae per annum celebrantur. 5 Mercatus: quidam aere parant, aliique vicissim Mercibus immutant aliis; nec rarus ab urbe Huc quoque se nostra defert mercator onusto Navigio rebus, sibi quae nostrisque parantur, Dalmaticisque viris pariter venientibus illuc. His duplex fundata locis. Quae colle supino (16)[ERROR: no link :]16 Prior Structa sedet, pulcro prospectu gaudet, et ipsa Longè prospicitur celsis decorata cupressis. Littus ad aequoreum fonte altera prosiliente Dives: turba venit sitiens huc nautica aquatum. Quidquid in occasum restat, nil praeter acutas, Quae longo se se protendunt tramite cautes, Quàque incurvantur, portum fecere carinis. [ERROR: no link :]17 Vulgo Capo Cumano, o Ponta di Loviscte vocantur. (17) Quae mihi jam descripta omnis, pars desinit orae. (18)[ERROR: no link :]18 Tota in longitudinem extenditur spatio centum viginti
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.