Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Previous paragraph

Next paragraph


Quae rapidum, et vasto absorptum telluris hiatu
Antra per, et caecos huc deduxere meatus.
Haud secus Elea properans Alphaeus ab urbe
Sub mare flectit iter Siculas delapsus ad oras,
Inque Arethusaeum mutat sua nomina fontem.
Nil hoc frigidius latice est, crateraque plenum
Haud interrupto facile siccaveris haustu:
Talis et in mediis ille aestibus: adde, quod aura
Hîc quoque frigidior per noctem spirat: amictus
Ne tibi tum levior cave sit, si picta per amnem
Te placidum vel cymba vehit, littusve sedentem
Detinet, incautos morbi plerumque sequuntur.
Nec verò in culpa locus est, nam praebita ab ipsis
Causa malo, algescant, et tristia pharmaca potent.
Rus licet hoc aliis nostrae vicinius urbi,
Multusque appellat conducto huc remige civis,
Nec non illi etiam veniant, urbemque frequentent,
Agrestes nimium tamen, ingeniique retusa
Sunt acie, hisque solent veterum permulta parentum
Vel nunc obicier dicta insulsissima, quorum
Id celebre (effigies cum Christi in caerula lapsa est)
„Si soboles hic vera Dei, ne educite, solus
„Vi propria ex imo summas referetur in undas.
At dum urbis pudet esse jocum se a tempore longo,
Jam tandem sapere incipiunt, factique sagaces.
Hi pretium posuere gulae, nam vendere piscem
Mos illis, quantum suadet malus ardor edendi,
Non quanti res ipsa valet: nos causa malorum,
Qui in cute solliciti curanda plus sumus aequo.
Quid juvat indici pretium, quo debeat unum-
quodque genus vendi piscis? Quid figere ferream
Parietibus lancem, quae ponderet? heu nihil horum
Si stabile in longum potuit servarier aevum.
Ipsi ipsi leges infregimus, ingluviemque
Nostram illi proprio didicere apponere lucro.
Unica piscatus tenet omnes cura: trahuntur
Lina hîc, contra illic mittuntur, et humida Soli
Exponunt siccanda alibi; lacerata videbis
Hîc ipsis refici a pueris, nova texier illic,
Textaque subereo quà cortice, quàque oneroso
Naviter armari plumbo: sic largior illis
Fons lucri, a tenui possent quam quaerere gleba.
Quamquam ad nos multis aestivo rebus onustae
Femellae hinc veniant quoque tempore; copia lactis,
Ovaque, et omnigeni fructus, et brassica fertur.
Haec ubi distraxere, peculî summula filo,
Tela, aut lemniscis mutatur, et urbe relicta
Lintrem adeunt, remisque ipsae freta caerula verrunt
Praepetibus, sedet ignavus dum puppe maritus.
Rus licet hoc sanis urbem nutricibus auget,
Non tamen utilitas magna hinc, quia agreste puellis
Saepe etiam ingenium infundi cum lacte videmus.
Nam non continuò nutrix illa optima, cui sit
Copia lactis, et oris gratia: laudo benignam
Plus ego naturam, mores, animumque sagacem,
Harum impune avidis presset puer ubera labris.
Ante Sebasteno lucem quae sacra Patrono
Previous paragraph

Next paragraph


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.