Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
De
Asperiora situ describere carminis ordo Me loca nunc, populosque jubet percurrere agrestes. Longus ab Materies mihi tractus erit, cui accedet et alter Longior, horridiorque, novas quem dicere terras Coepimus, ex quo abiit vetus incola: non ego multis Haec peragam, longoque morer sermone legentes. Montosa haec omnis regio plerumque, et in Arctos Quà flectit, gelidis magis est objecta pruinis. Rara Ceres seritur, veniunt felicius illic[ERROR: no link :] Hordea apud nos in terris solutioribus melius, quam in spissis provenire plerumque solent. Tam autem illa, quam triticum nostrates coloni fere in montium jugis ante crematis serunt, quod illi dicunt palit laʃine. Hordea, sed multa passim juga consita vite, Serius etsi illis coquitur vindemia saxis. Hîc ego nec numerum referam, nec cuncta locorum Nomina, cursim aliquos attingam, teque rigenti Fingere vasa luto figulos agrestibus addis, Aptior ut gemina veniat tibi victus ab arte; Nec te Ut verò haec Morlacham, durae loca sunt contermina genti, Multum illi et noster par incola, moribus asper, Ingreditur portum, pagis accedere plures Agricolae ex illis, suus ordo ut cuique, jubentur Ad loca vecturi, Commodius dorso, et confestim abscedere possint. Nempe datum hoc nostrae pridem urbi, ut proxima quaeque A nobis regna accipiant, pretiumque vel ipsum, Quo coemant, per nos decernitur, ubere quaestu. Nunc age, quandoquidem prope in omnes foemina luces Plurima ab Quae vidi, expediam fors arrisura legenti, Hic licet urbe locus Aspera, per salebras incurvae fasce feruntur Ad maris Portitor, accepto naulo, ut traduxit in oram Littoris oppositi, duo rursum ad milia passûm Incedunt, quae verò illis, nunc accipe merces. Sarcina prima humeris est tantum straminis, apte Ut queat inferior repleri culcita, paucae Aridulae accedunt frondes, et ligna, manuque Inseritur qualus modo simplex, et modo duplex, Quos replere ovis, mos caseolisque, rotunda Vimine de lento quos fiscina texta coercet. Ast alias saccus teneri quoque germine caulis, Asparagis, betis, vel[ERROR: no link :] Rapa hujus loci peculiari quodam, eoque eximio sapore dotata sunt, quod illius soli ingenio tribuendum, cum his similia vel ex eodem semine alibi provenire haud posse compertum sit. rapis fertur onustus; Nunc turdos, pedicis si vel puer, aut leporem vir Coeperit, adjiciunt oneri, et Saepe ferunt etiam, quod vendant pharmacopolis, Quosque sua struxere manu rhombosque, colosque: Exigui cuncta haec pretii, et sic parva peculî Summa redit miseris, apprime stramine in urbem Cum solo venere graves, ut ob illa laborem Longae adeo subiisse viae mirere; beatas Se tamen hae reputant, si possit ab aere recepto Plena oleo flavente domum vesica referri. Non longe hinc pagus, terraeque a nomine Petri, Quas dicunt: Adjecisse sibi: rex lite Aequius expensa nobis firmavit habendas. His ego sed missis Commodus hîc nautis aperitur portus, et omnem Penè locum hac Pauperis hîc soboles Francisci degit, et Aedem Divus habet Stridone satus, nostrae Gloria. Non cultu hîc horret sic incola agresti, Ut reliqui, qui Vertice Aemulus ostentare caput: feliciter illis Collibus et pingues oleae, vitesque coluntur. Nec verò et moros illic oblita virentes Inserere est solers industria, et aurea nentem Stamina vere novo incumbunt educere prolem.[ERROR: no link :] In multis aliis Rhacusanae ditionis locis, et praecipuè in regione Stagnensi gens rustica educendis bombycibus operam navat. Haec commercii pars multo magis excoli posset, cum et sua sponte apud nos mori proveniant, et citissimè crescant. Emolumentum ingens, nam multo et serica in urbe Venduntur pretio fila, et sibi foemina partem Servat, qua summas fluitantis cycladis oras Pingat acu, mos ut priscus gestare, colore Fucatis roseo filis, croceove. Sed artis Nauticae eos longe, cui se se addicere gaudet Incola, quaque adeo valet, experientia ditat. Ast alio quam major opum vis tempore, magnas[ERROR: no link :] Vide Cum triginta rates, atque amplius unus habebat Hic locus, et regi Missus in Cujus mox suboles Pulcra Helene, ut ratibus genitor post proelia quassis Qui, nisi Thrax spoliasset avos, sua regna teneret. Nunc age, quo sponsae genitor sit sanguine cretus, Expediam. A proavis genus huic Quos de se meritos gens Nominibusque una, atque agris ingentibus auxit, Adjecitque urbes geminas sibi regia jura Pendentes; ferus at Omnia disperiere levis fumi instar, et ad nos Concessit dives titulorum, atque indigus aeris, Queis modo vel tenuis longe praestaret agellus. Haud alia Arcadicae pastorum praedia turbae Esse videmus, et a longo quos tempore nobis Hos fera Hic locus emporium Turcis, frumentaque vendi Egregii quondam generis sine fine solebant, Nunc et rara illis, et deteriora feruntur, Carior atque omnes annona evadit in annos, Causa mali assiduò spargens bella impia Mavors. Huc qua Virgo die terris post fata relictis Sidereas invecta domos radiantis Olympi, Multus ab urbe venit festa ad ruralia civis, Mercatusque haud vile genus celebratur, et omnis Indulget genio pagus, dum laeta resultat Pulveris ad pyrii strepitus in collibus Echo. Mos etiam dulces tunc est agitare choreas Fistulae ad agrestis sonitum, cantusque ciere; Laetitiaeque dator reduces comitatur in urbem Bacchus, agente ratem sanae vix remige mentis. Hîc quoddam propriumque loci, multosque sapore Quod grato delectat, ab ovis, caseolisque, Queis lac accedit commixtum melle, placentae[ERROR: no link :] Illyrice Prjesnaz dicitur. Fit genus, et mitti dono solet urbis amicis. Ulteriora sequi sed jam loca tempus, et orae Illius breviter reliquum percurrere tractum. Navigiis, illuc pagis e pluribus unà Conveniunt urbem petituri, octavaque quaevis Ad nos adducunt agrestem Sabbata turbam. Alter ei similis, Est sinus, isque etiam percommodus: inde feruntur Permultis humeros rebus, quas vendere portant, Sive e condicto dominis, donove daturi, Conficiunt; nec res sane injucunda tenellis Non sine balatu centum comitantibus haedis Intrantes urbem aspicere. Acceptissimus his fit Caseus Diviso in partes norunt includere ligno: Hunc sparto innectunt, qua latior, inde per ignem Trajiciunt, summasque jubent nigrescere partes, Unde novus sapor adveniat pergratus edenti. Nec verò, quamvis deserta haec littoris ora, Negligitur penitus piscatio, Incola subjectum descendens ad mare captu Sardarum hac etiam fit dives in aequoris unda. Lanae erat haec multum regio olim, ac mellis abundans, Nunc minus, ut coepta est industria, amorque laboris Imminui. Quid enim videas modo? Ludere talis, Vina haurire, lyraque insulsos edere cantus: Cura viros haec vana tenet, vix caetera curant. Foemina plus illis certe valet, et nisi terram Haec foederet rastris olus insertura, gregique Lac premeret, neretque domi sua pensa, nec unctos Illi ederent caules, tegerent neque vestibus artus, Venalisve ullus ferretur caseus urbi. Horum ego, cum senio Haud unum parvae stipis aera per ostia vidi. Scilicet hoc coepit contingere, rusticus ex quo (Usque novam execere insuetis obfuit artem) Qui fuerat, voluit fieri institor, atque bovilli Cum Turcis ausus pecoris commercia inire. Permultis haec parva scatet provincia pagis Praecipuos obiter memoro, nam barbara centum Nomina quis latio resonantem carmine ferret? Finitimis quoties accessus liber ab oris, Mercatus causa Corrupto at coeli tractu cum tabida pestis Se in terris aperit Bosnensibus, hic locus omnis Castrorum in morem vallis cingentibus horret Ordine tergemino fixis: vigilantia fines Assiduo obtutu servat noctesque, diesque: Nec cessatur, ab ima omnis ni stirpe revulsa Saeva lues jam nulla sui vestigia liquat. Hîc mediocrem etiam, et sementi rusticus aptum Campum habet, hîc scabro de pumice prosilit unda, Optima potu, ipsoque placens vel nomine priscis, Lumine nam cassi optabant requiescere juxta,[ERROR: no link :]10 Usque ad hodiernam diem hanc aquam Unde sepulcrorum nunc est tot cernere moles. Hîc mihi cordatus forte ut narrabat agrestis, Post paucas traducendam solemniter horas Aspectare novam me sponsam posse, rogavi, Conjugii ut patrios mihi panderet ordine ritus. Tres leviri tecta ad sponsae (tunc ille) sub armis Signifero incedunt Inveniunt, pulsant. Quae causa accedere jussit, Poscit Queis ille, hinc aliò vos gressum avertite. Pulsant Illi iterum, atque iterum, tum janua panditur: arma Ille jubet poni, sponsam hi sibi tradier ante. Ut dedit ille, exuti armis dant poma, simulque Dignior hanc Se circum in gyrum ducit. Post talia mensis Accumbunt, dapibusque refecti pocula siccant. Flammeolo velata caput tum virgo pudico Hos inter graditur media, ad templumque feruntur. Hîc sponsus, magna comitum stipante caterva, Expectat venientem: ut sacra in foedera ritu Solemni dextras junxere, en altera turba Pars in equis, multi pedites reboantia crebro Tormenta explodunt strepitu, ad sponsaeque penates Approperant: ruralis ibi convivia pompa Exstruit, haud aries unus torretur, et ollis Secti membra bovis fervent in grandibus: offas Immanes Cereris coctae, innumerasque lagenas Expediunt Vescuntur, potantque, et quicumque advenit ultro. Iam mensa instruitur, nurus hanc inscendit ab uno Margine, mox pedibus spondam percurrit ad imam. Assistit paulum illa epulo, nec vescitur, exin Cum leviris capit illa dapes, aliaque recumbit In mensa. Ut saturi, dotalisque arca puellae Vestibus omnigenis, tela et Panditur, huc dona Lemniscos, strophia, et nummos: hanc quatuor aevo Florenti juvenes pendentem hinc inde duabus A trabibus portant alacres: nova nupta marito Tum primum sociata venit: turba omnis euntem Ad sponsi sedes pyrii inter murmura crebra Pulveris, et citharae sonitus ac carmina laeta Prosequitur. Postquam intulerunt in limina gressum, Hîc omnes laute coenant: nunc accipe, quales Post coenam ritus. Posito sponsus pede dextro In dextro sponsae mucronem desuper ensis Imponit, capuloque super stat dextera sponsae, Quam dextra tegit ille sua: bona verba parentes Tum gemini dicunt, crustisque ad quodlibet omen In caput infligunt sponsae cerealibus ictum. His actis, nuptam matrum non una, patescunt Queis arcana thori, et Cypriae mysteria divae, Ad thalamum adducit, pugnandique edocet artem, Ne sit virgineo obluctari dura pudori. Hanc ubi composuere thoro, sibi ut ostia pandant Exclusus juvenis rogitat bis, terque magistras. Pandimus, at quid erit Se quiddam promittit, et his abeuntibus intrat. Post noctem exactam, claro cum lucifer ortu Fulsit, aquam manibus levirorum sponsa ministrat, Dein in amicitiae signum parat oscula, contra Haec illi vitare fuga, nam turpe putatur Oscula ab hac capere, amplexu quae fota recenti est. Pompa haec conjugii, hi ritus, nec plura locutus Me liquit, coepti at revocat me carminis ordo. Non aliquo clueret sine nomine, magna lacuna Ni stagnantis aquae (portat grex inde) jaceret. Non semel haec coeli puras spirabilis auras Infecit, tremulam adducens in corpora febrim. Populea antiquum quae servat ab arbore nomen Hoc est Nunc quoque quod vivo sit populus adsita fonti. Rusticitas his magna locis dominatur, agresti Longe omnes feritate alios Haud alibi plures scelerati, nec caput unum[ERROR: no link :]11 Haec facinorosorum hominum major copia inde procul dubio provenit, quia hic pagus ad ultima Turcarum confinia situs est; solentque finitimi ubique pejores aliis esse ob facilitatem transitus in alieni Principis fines, et impunitatis spem. 1 Damnatum ex illis furca, exiliove; feruntque, Cum moriens quidam sua crimina mystae aperiret, Hoc prae aliis fassum (peteret ne spiritus Orcum) Clam sibi Turcarum in vita bis quinque necatos. Haud alias gestat vestes hîc foemina, quam queis Exiguis ex argento, in formamque venustam Dispositis ornare solet: nova nupta tiarae Hanc speciem assumit, mox deserit: haud Ornatum hunc mutent gemmis: nitet uncta butyro His coma rancidulo, tum longo limite odoris, Quà tenuere viam, sulcum post terga relinquunt. At quid ego foeda haec? Si quae potiora supersunt, Haec vestigemus potius. Quid majus fuerit, quam nunc, mihi nobilis ille, Antiquusque lapis dudum hoc effossus in agro[ERROR: no link :] 14 Haec in illo lapide Inscriptio AELEPIDIE. Vix dubitare sinit, quo vir flet funera raptae Conjugis, heu! Sexti sibi raptae in tempore lustri. Hunc ego Ne rudis agricolae saevo confrigeret ictu Malleus, hincve aliquis peregrinas ferret ad oras. Hic possessorem contentum munere reddens Abstulit, urbanaeque domus in pariete fixit. Hic Rhacusanae tractus prope tempore eodem, 15[ERROR: no link :]15 Circa finem Saeculi Quo Verùm pestifero Infectus, Monachorum animis quod inhaeserat alte, Imbuerantque rudis facile quo pectora vulgi. Nostri, ne infandus per gentes serperet error, Quo geminam rerum Causam illi, Principiumque Jactabant duplex, jussere has linquere terras. Mox quia se questi non tantum a sede moveri, Sed, queis vivebant, rebus privarier ipsis, Foedere sancitum, vis certa pecuniae ut illi 16[ERROR: no link :]16 Vide Monumenta Historica Provinciae Rhacusanae Ordin. Min. Auctore Annua caenobio, quod tum petiere, daretur. Dimidia allata nunc parte numismatis aurei Hanc capere hi veniunt (confertur quippe relictae Nos penès haec parti) : rectè hoc, ne indutus amictum Quis Monachi, barbamque gerens illuderet urbi.
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.