Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Aedibus: hîc Grajas animi in solatia musas Filius accersens docto genus omne natantum, Et varias cujusque expressit carmine formas. Fertur ab Arboris, in cujus frondenti vertice nidum Cernere erat constructũ avibus, dum hinc ostrea, et illinc Et varia haerebant flexis conchylia ramis. Haec ubi, ab Laetis gratatos reduci, sui amoenus ita esset Quod locus exilii, pareret qui talia monstra. Forte operae fuerit pretium, gratumque legenti, Si paucis hîc ipse Lacum, unde haec miserat exul, Quamquam pro merito haud sperem, describere coner. Insula in occasum quà desinit, est sinus ingens Aequoris, in longum se extendens tramite multo: Angusti huc ducunt aditus, cymbaeque minores Vix etiam penetrare queunt, quin Has quoque a ingressu facilis prohibere potestas. Dixeris hunc naturam oculis voluisse profanis Consultò celare locum: sinus incipit ergo Ille perangustis a faucibus, in craterem Mox dilatatur satis amplum: hunc pinea circum Sponte sua enascens sylva omni a parte coronat: Utque supercilio clivosi è collis ad aequor Descendunt picearum aliquae, qui lintre vehatur, Quà ripa assurgit paulò altior, ille virenti Navigat in sylva attonitus. Maris unda silescens In morem speculi, atque oleo pacatior ipso Pellucet: fundum late dispersa per omnem Omnigena hîc species concharum, atque ostrea stagno Quae neque Lucrino invideant, Bajisve beatis. Dulce etiam spectare gregis: tu retia tantum Mitte, domum mox ut referas mullosque trilibres, Conque colorem auro piscem, immanesque locustas, Totque alios, antiqua quibus nomenque, decusque Splendida luxuries caenarum fecit: hic arti Nil locus humanae debet: praestantior arte Quidquid conveniens, quidquid fuit utile, compta Divitiis satis ipsa suis natura paravit. Illi tanta loco stat gratia, quique vocavit Haec nemora, hos colles, atque haec clausa aequora circum (8)
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.