Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Previous paragraph

Next paragraph


Atterit, aligeroque jubet servire Leoni.
Mox Melita accessit nobis, nec jam incola raptas
Vertebat praedas ad littora: parta labore
Res proprio coepit jucundior esse, soloque
Non tantum robusta virorum corpora, se se
Foeminae at ipsae etiam tunc addixere colendo.
Veste harum nil simplicius, quae crassa, rudisque
Crus media vix parte tegit, manibusque quod ipsae
Ducunt, caprino texta haec e vellere: nullum
Corporis illae inhiant cultum, similesque Sabinis
Matribus ad duros callum obduxere labores,
Queis pariter parvam cogunt assuescere prolem.
Has sua perpetuò stabili tenet insula sede,
Raraque in urbe mihi, quantum meminisse potestas,
Visa loci illius multos est foemina in annos.
Sic et stant prisci, et stabunt in saecula mores,
Agrestes porrò, at facere, et servare beatas
Qui valeant, vitae haud mollis si commoda norint.
Hîc quoque (quod commune locis agrestibus orae
Pluribus est nostrae) foemellae pharmaca miscent
Herbarum vario è succo, ac radicibus, atque
Ad laesas fomenta adhibent non irrita partes.
Contra difficili si foemina forte laboret
Hîc partu, quidam pago reperitur in omni
(Altior hic aliis legitur, validusque juventa)
Obstetricis obit tali qui munia pacto.
Valle sub alarum comprensam utroque lacerto
Primùm ille in sublime levat, mox leniter aegram,
Sic tamen ut pedibus nequeat contingere terram,
Succutit, ingeminatque frequens, dum denique foetus
Motu illo avulsus materna decidat alvo.
Hîc illud saxi niveo candore relucens
Previous paragraph

Next paragraph


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.