Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Atterit, aligeroque jubet servire Leoni. Mox Melita Vertebat praedas ad littora: parta labore Res proprio coepit jucundior esse, soloque Non tantum robusta virorum corpora, se se Foeminae at ipsae etiam tunc addixere colendo. Veste harum nil simplicius, quae crassa, rudisque Crus media vix parte tegit, manibusque quod ipsae Ducunt, caprino texta haec e vellere: nullum Corporis illae inhiant cultum, similesque Sabinis Matribus ad duros callum obduxere labores, Queis pariter parvam cogunt assuescere prolem. Has sua perpetuò stabili tenet insula sede, Raraque in urbe mihi, quantum meminisse potestas, Visa loci illius multos est foemina in annos. Sic et stant prisci, et stabunt in saecula mores, Agrestes porrò, at facere, et servare beatas Qui valeant, vitae haud mollis si commoda norint. Hîc quoque (quod commune locis agrestibus orae Pluribus est nostrae) Herbarum vario è succo, ac radicibus, atque Ad laesas fomenta adhibent non irrita partes. Contra difficili si foemina forte laboret Hîc partu, quidam pago reperitur in omni (Altior hic aliis legitur, validusque juventa) Obstetricis obit tali qui munia pacto. Valle sub alarum comprensam utroque lacerto Primùm ille in sublime levat, mox leniter aegram, Sic tamen ut pedibus nequeat contingere terram, Succutit, ingeminatque frequens, dum denique Motu illo avulsus materna decidat alvo. Hîc illud saxi niveo candore relucens
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.