Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Hos inter longus Paulatim is cultus agrestes, ut novus Orpheus, Formavit catus: ille scopum proponere primus, Quò plumbi glandem emittant ab arundine ferrea Haec nautae Dum se se accingunt praedae, sensere priores: Hosque apud hic sermo (cum longo a tempore frustra Illi aliquem expectant) mansit: vel sorbuit aequor, Vel Melitaeus homo occidit. Sic omnibus unus Obtusum exacuit pectus, finxitque docendo. Si tamen ad ripam accedens sine mente nocendi, Pacificèque viros quis adiverit advena, mensa Dum lauta accipiant, quantum sinit arcta supellex, Pluribus esuriem haud dubitant exinde diebus Ferre ipsi, hospitii accendit sic gloria pectus. Ad cultum mediocre solum, sed fortia multò Fert vina, et varios fructus: minus apta serendo Frumento tellus; nec quod satis, incola verrit, Secum ex urbe tamen cum vendita ligna reportat Queis plenos lintres vehit huc plus mille Maximus hinc illis proventus, et una bipennis Agrorum utilior cultu ipso; namque ubi centum Ardua praecisis straverunt undique ramis Robora, quà praeceps via fert, a culmine montis Ad mare devolvunt: onerantur terque, quaterque Navigia, et quae olim fuerat vilissima, magno Nunc illis pretio merx venditur; idque perenni Fit vice, nam tractu immenso viret ardua sylva, Lethiferisque lares colubris, latebrasque ministrat. Hujus ego magnam, casu quo nescio tristi, Sylvae olim partem, cum forte per aequora noctu Vela darem non longè illinc, ardescere vidi.
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.