Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Previous paragraph

Next paragraph


Ad sua cum profuga veheretur regna triremi,
Novimus hoc posuisse solo vestigia primùm:
Littus enim malefidum illi prius omne, Rhacusa
Mox hinc avectum pompae regalis honore
Excipit, atque suis ad terras reddit amicas
Puppibus, et tantae gaudet meminisse diei.
Usque adeo hi veteri pro consuetudine pugnant,
Ut nihil immutare, licet foret utile, curent.
Hinc haud marmoreum simulacrum a sede moveri
Permittunt quoddam, inque alia concinnius ara
Ponier, unde aliquis templo decor adjiceretur.
Cum sacranda ferunt festis Paschalibus ova,
Mos illis vetus est praestanti talia mystae
Nudo obolum, sibi quem tollat, defigere in ovo,
Non ovum dare, quod pagis fit in omnibus, illa
Adducti causa, posset quod forsitan olim
Augeri his pretium, nec conjectura fefellit,
Cum viginti obolis simplex nunc veneat ovum.
Traditum ab antiquis retinere tenaciter urgent
Sic morem, seque hoc credunt pacto esse beatos.
* Adjicere hic quaedam locus, emendareque, septem
Nam mihi ab hinc lustris quae cognita, mobilis aetas
Mutavit. Cum primùm hìc aliquos ars nautica coepit
Allicere, et positis jam retibus ire per Altum
Tentarunt, blando sors vultu arrisit, et annis
Sic facti paucis locupletes, ut tunicati
Qui prius, et quorum prope nudae in sole sedebant
Uxores hiberno, habeant nunc plurima et ipsi
Commoda, et hae gemmis ornatae, auroque nitescant.
Adde etiam, multis plerique quod artibus apti:
Namque domum cursu reduces vel retia texunt,
Vel terram exercent rastris: hic fabricat altae
Previous paragraph

Next paragraph


Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.