Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous paragraph

Next paragraph

Incredibile dictu est, quam ille esset de elocutione sollicitus. Probe enim intelligebat (1) non satis esse pulcra et idonea argumenta excogitare, sed opus esse praeterea, ut illa quibusdam formis, et simulacris poetarum propriis ornentur ac illustrentur. Quare ut res inventas expoliret ornatius, quos toties legerat, et fere memoria tenebat classicos scriptores, iterum ac tertio pervolutandos explanandosque suscepit; Horatium in primis, quem raptus ab ipsa rerum similitudine imitari, et experimere conatus est. Hinc eadem illa ratio penes Junium omnia accommodatis verbis dilucide exponendi: hinc illa venustas atque festivitas personarum, quas induit pro sua cujusque natura ac conditione: hinc idem saepe, mos in Satyrarum exordio, atque contextu, idem transitus ex una in aliam rem, idem tamdem finis in iis, quae ad morum, vitaeque disciplinam pertinent.

Previous paragraph

Next paragraph


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.