Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Vitia nimium generatim persequi insulsum duxit Junius. Quare Juvenalem potius, et
praecipue Persium quam Horatium sequutus in hac re ea praesertim in vitiis notare studuit,
quae tunc temporis maxime dominarentur. Novum illi inauditumque videbatur, homines quo
tempore ingenio morumque elegantia se sapientiae apicem tetigisse gloriabantur, eos ita
insanire, -- XVIII -- ut vitae instituto ad ferinos magis, quam ad humanos mores
accederent. Vide quid ipse in Satyra prima:
»Sed nostra haec aetas mihi non peccare videtur,
Improbitate adeo, pravorum et amore scelesto,
Multa licet toties multi et foedissima peccent
Nec magis improbitas vitiis nos praegravat, audax
Quod fur est Verres, homicida Cethegus, adulter
Clodius, expilatque Deûm quod fana sacerdos;
Quam quia non alias ullo umquam crassior aevo
Stultitia incubuit domitum bacchata per orbem,
Pinguiaque ignavo diffudit regna veterno.
Hinc incerta animis vertigo, nullus honesti
Sensus, nec pravi, atque acies lentissima mentis,
Ut vix judicio dicas distare ferino.«

|